monumenta.ch > Gregorius Magnus > 13
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 5, XII . <<<     >>> XIV .

CAPUT XIII. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

1 Sed conceptum sermonem tenere quis possit?
2 Tria sunt hominum genera, quae gradatim ductis a se qualitatibus dissident. Sunt namque alii qui et ad loquendum prava concipiunt, a locutione sua nulla silentii gravitate refrenantur. Et sunt alii qui cum prava concipiunt, magno se silentii vigore restringunt. Et sunt nonnulli qui, virtutum usu roborati, usque ad eam celsitudinem provehuntur, ut ad loquendum, ne in corde quidem perversa concipiant, quae silendo compescant. Eliphaz itaque ex quo sit ordine, ostenditur, qui conceptum sermonem tenere se non posse testatur. Qua in re et illud innotuit, quod se loquendo offensurum novit. Neque enim retinere verba quae non potest vellet, nisi per haec se vulnera inferre praenosceret. Boni enim viri freno consilii retinent praecipitationem verbi, et caute considerant ne relaxantes linguae lasciviam auditorum conscientiam incauta locutione transfigant. Unde bene per Salomonem dicitur: Qui dimittit aquam, caput est iurgiorum. Aqua quippe dimittitur, cum linguae fluxus effrenatur. Sed dimissor aquae iurgiorum caput efficitur, quia per linguae incontinentiam, discordiae origo propinatur. Pravi igitur sicut in sensu leves sunt, ita in locutione praecipites, et reticere pertractando negligunt quae loquantur. Sed quod levis conscientia concipit, levior protinus lingua prodit. Unde nunc Eliphaz ex suo experimento colligit, quod desperate de omnibus sentit, dicens: Sed conceptum sermonem tenere quis possit? Sequitur: