monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 12 > 2
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 5, I. <<<     >>> III .

CAPUT II. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

1 Quare data est misero lux?
2 In Scriptura sacra nonnunquam lucis appellatione prosperitas, noctis autem nomine huius mundi adversitas designatur. Unde et bene per Psalmistam dicitur: Sicut tenebrae eius, ita et lumen eius. Quia enim sancti viri ita prosperitatem saeculi despicientes calcant, sicut et adversitatem eius calcantes tolerant, per magnam mentis celsitudinem mundi sibi et adversa et prospera substernentes dicunt: Sicut tenebrae eius, ita et lumen eius. Ac si apertius dicant: Sicut intentionis nostrae fortitudinem eius tristia non premunt, ita hanc nec blanda corrumpunt. Sed quia haec, ut diximus, bonorum mentem etiam cum non sublevant, perturbant, sancti viri, qui se in huius exsilii aerumna miseros cognoscunt, clarescere in eius prosperitate refugiunt. Unde bene nunc dicitur: Quare data est misero lux? Lux enim miseris datur, quando ii qui sublimia contemplantes, esse se in hac peregrinatione miseros agnoscunt, claritatem transitoriae prosperitatis accipiunt. Et cum valde defleant quia tarde ad patriam redeunt, tolerare insuper honoris onera compelluntur. Amor eos aeternorum conterit, et gloria de temporalibus arridet. Qui dum cogitant quae sint quae in infimis tenent, et quae sint quae de sublimibus non vident; quae sint quae in terra fulciunt, quae autem de coelestibus perdiderunt, prosperitatis suae moerore mordentur; quia etsi vident nequaquam se ab ea funditus opprimi, pensant tamen sollicite cogitationem suam in amore Domini et in eius dispensatione partiri. Unde bene cum dicit: Quare data est misero lux? protinus adiungit: