monumenta.ch > Gregorius Magnus > 35
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 4, XXXIV. <<<     >>> XXXVI.

CAPUT XXXV. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

1 Non exaudierunt vocem exactoris.
2 Quis alius debet nomine exactoris intelligi, nisi importunus ille persuasor, qui humano generi semel nummum deceptionis contulit, et ab hoc quotidie expetere mortis debitum non desistit? Qui in paradiso homini peccati pecuniam commodavit; sed iniquitate crescente, hanc quotidie cum usuris exigit. De hoc exactore in Evangelio Veritas dicit, Et iudex tradet te exactori. Huius igitur exactoris vox est tentatio miserae suggestionis. Audimus autem vocem exactoris, cum eius tentatione pulsamur; sed non exaudimus, si pulsanti resistimus. Audit enim, qui tentationem sentit; exaudit vero qui tentationi consentit. Dicatur itaque de iustis: Non exaudierent vocem exactoris, quoniam suggestionem eius etsi audiunt, quia tentantur; non exaudiunt, quia consentire contemnunt. Sed quia quod valde mens amat, etiam in sermone saepius replicat, beatus Iob, quia internae pacis frequentiam diligens conspicit, descriptioni eius iterum servit, dicens: