monumenta.ch > Gregorius Magnus > 18
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 4, XVII. <<<     >>> XIX.

CAPUT XVIII. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

1 Involvatur amaritudine.
2 Dies enim amaritudine involvitur, cum ad cognitionem mente redeunte, peccati blandimenta cruciatus poenitentiae sequuntur. Diem amaritudine involvimus, cum pravae delectationis gaudium, quae supplicia sequantur aspicimus, et asperis hoc fletibus circumdamus. Quia enim hoc quod involvitur, ex latere omnis partis operitur, involvi dies amaritudine optatur, quatenus quae mala incorrectis imminent, ex omni parte quisque conspiciat, et voluptatis suae lasciviam tristitiae lamentis tergat.
3 Sed si diem, quam peccati delectationem diximus, tot impeti precibus audivimus, ut videlicet circumdantes fletus expient quidquid delectatus per negligentiam animus delinquit, quanta animadversione poenitentiae huius diei nox ferienda est, videlicet ipse iam consensus ad culpam? Sicut enim minoris culpae est, cum carnaliter mens in delectatione rapitur, sed tamen delectationi suae per spiritum reluctatur; ita gravioris et plenae est nequitiae, ad peccati illecebram non solum delectatione pertrahi, sed etiam consensu famulari. Tanto igitur arctiori manu poenitentiae, mens a pollutione tergenda est, quanto se per consensum conspicit sordidius inquinatam. Unde et apte subiungitur: