monumenta.ch > Gregorius Magnus > 10
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 4, IX. <<<     >>> XI .

CAPUT X. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

1 Obtenebrentur stellae caligine eius.
2 In Scriptura sacra stellarum stellarum nomine aliquando sanctorum iustitia, quae in huius vitae tenebris lucet, aliquando vero hypocritarum fictio demonstratur, qui bona quae faciunt, ad percipiendas laudes hominibus ostendunt. Si enim recte viventes, stellae non essent, nequaquam Paulus discipulis diceret: In medio nationis pravae et perversae, inter quos lucetis sicut luminaria in mundo. Rursum, si inter eos qui recta agere videntur, quidam de actione sua retributionem favoris humani non quaererent, nequaquam stellas Ioannes ruere a coelestibus videret, dicens: Misit draco caudam, et traxit tertiam partem stellarum. Draconis enim cauda stellarum pars trahitur, quia extrema persuasione Antichristi quidam qui videntur lucere rapientur. Stellas namque in terram trahere, est eos qui videntur studio vitae coelestis inhaerere, ex amore terreno iniquitate aperti erroris involvere. Sunt namque nonnulli qui ante humanos oculos velut magnis operibus lucent; sed quia haec ipsa opera a mundo corde non prodeunt, capti in occultis cogitationibus, noctis huius tenebris obscurantur; qui saepe ea quae mundo corde non faciunt, etiam opera amittunt. Quia ergo nox praevalere permittitur, quando et inter bona opera cordis intentio minime mundatur, dicatur recte: Obscurentur stellae caligine eius; id est, contra eos qui ante humanos oculos quasi bonis operibus splendent, malitia antiqui hostis obscura praevaleat; et hoc, quod ante humana iudicia sumpserant, lumen laudis deponant. Caligine quippe noctis obscurantur, cum eorum vita aperto errore confunditur; ut nimirum tales etiam foris in actione appareant, quales apud semetipsos intus divino parere iudicio non formidant. Sequitur: