monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 11 > 26 > 6
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 4, V . <<<     >>> VII.

CAPUT VI. SHOW APPARATUS

1 Noctem illam tenebrosus turbo possideat.
2 Scriptum quippe est: Deus manifestus veniet, Deus noster, et non silebit. Ignis in conspectu eius ardebit, et in circuitu eius tempestas valida. Tenebrosus ergo turbo hanc noctem possidet, quia apostatam spiritum a conspectu districti iudicis ad aeterna supplicia, pavenda illa tempestas rapit. Turbine ergo nox ista possidetur, quia superba eius caecitas districta animadversione percutitur. Sequitur: