monumenta.ch > Hieronymus > bnfGrec107.331 > sluMscr.Dresd.A.145.b.87 > 36
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 3, XXXV. <<<     >>> XXXVII.

CAPUT XXXVI. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

1 Et exclamantes ploraverunt, scissisque vestibus sparserunt pulverem super caput suum in coelum, et sederunt cum eo in terra septem diebus et septem noctibus.
2 Signatur enim pietas per ploratum, discretio per scissionem vestium, affectus operum per pulverem capitum, humilitas per sessionem. Aliquando enim pium quid hostis insidians simulat, ut ad crudelitatis terminum deducat; sicut est, cum plecti per disciplinam culpam prohibet, quatenus quae hic non reprimitur, gehennae igne feriatur. Aliquando discretionis imaginem oculis obiicit, et ad indiscretionis laqueos perducit; sicut est cum impulsu eius pro infirmitate nobis plus alimentorum quasi discrete concedimus, sed indiscrete contra nos bella carnis excitamus. Aliquando affectum simulat bonorum operum, sed per hunc inquietudinem irrogat laborum; sicut est cum quis quiescere non valet, et quasi de otio iudicari timet. Aliquando imaginem humilitatis ostentat, ut affectum utilitatis subtrahat; sicut est cum quosdam, plusquam sunt infirmos atque inutiles sibimetipsis asserit, ut dum se nimis indignos considerant, res in quibus prodesse proximis poterant, ministrare pertimescant.
3 Sed haec vitia quae sub virtutum specie antiquus hostis occultat, valde subtiliter manus compunctionis examinat. Qui enim veraciter intus dolet, quae agenda foras, quae non agenda sint, fortiter praevidet. Si enim nos virtus compunctionis in intimis afficit, omnis strepitus pravae suggestionis obmutescit. Unde et sequitur: