monumenta.ch > Gregorius Magnus > 35
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 3, XXXIV. <<<     >>> XXXVI.

CAPUT XXXV. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

1 Cumque elevassent procul oculos suos, non agnoverunt eum.
2 Afflictos enim nos vitia minime cognoscunt, quia triste cor mox ut pulsaverint, reprobata resiliunt; et quae nos laetos quasi noverant, quia penetrabant, moerentes cognoscere nequeunt, quia ipso nostro rigore franguntur. Sed antiquus hostis, quo in eis fortiter deprehendi se conspicit, eo illa sub virtutum imagine altius abscondit. Unde et subditur: