monumenta.ch > Gregorius Magnus > 32
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 3, XXXI. <<<     >>> XXXIII. .

CAPUT XXXII. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

1 Adhuc permanes in simplicitate tua? Benedic Deo et morere.
2 Uxor quippe male suadens est carnalis cogitatio mentem lacessens. Saepe etenim, ut dictum est, et foris flagellis atterimur, et intus carnali suggestione fatigamur. Hinc est enim quod Ieremias deplorat, dicens: Foris interficit gladius, et domi mors similis est. Foris enim gladius interficit, cum nos exterius feriens vindicta configit. Sed domi mors similis est, quia et flagella quidem sustinet, et tamen intus conscientia a tentationis sordibus munda non est. Hinc David ait: Fiant tanquam pulvis ante faciem venti, et angelus Domini affligens eos. Qui enim in corde suo aura tentationis rapitur, quasi ante venti faciem pulvis elevatur. Et cum inter haec divina districtio percutit, quid aliud quam angelus Domini affligit?
3 Sed haec aliter aguntur a reprobis, aliter ab electis. Illorum namque corda ita tentantur, ut consentiant. Istorum vero, tentationes quidem suscipiunt, sed repugnant. Illorum mens delectabiliter capitur; et si ad tempus quod male suggeritur displicet, sed postmodum per deliberationem libet. Isti vero sic tentationum iacula excipiunt, ut semper resistendo fatigentur; et si quando usque ad delectationem tentata mens rapitur, ipsam tamen citius subreptionem suae delectationis erubescunt, et forti censura redarguunt quidquid intra se exsurgere carnale deprehendunt. Unde et bene mox subiungitur: