monumenta.ch > Hieronymus > bnfGrec107.211 > 31
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 3, XXX . <<<     >>> XXXII.

CAPUT XXXI. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

1 Sedens in sterquilinio.
2 In sterquilinio quippe sedere, est vilia de se quempiam et abiecta sentire. In sterquilinio nobis sedere, est ad ea quae illicite gessimus mentis oculos poenitendo reducere; ut cum ante nos peccatorum stercora cernimus, omne quod in animo de elatione surgit inclinemus. In sterquilinio sedet, qui infirmitatem suam sollicitus respicit, et sese de bonis, quae per gratiam perceperit, non extollit. An non apud se in sterquilinio Abraham sederat, qui dicebat: Loquar ad Dominum meum, cum sim pulvis et cinis? Aperte enim cernimus, in quo se apud se loco posuerat, qui pulverem se ac cinerem, etiam dum cum Deo loqueretur, aestimabat. Si igitur ita se despicit, qui usque ad honorem divinae collocutionis ascendit, sollicita intentione pensandum est qua poena illi feriendi sunt qui et ad summa non proficiunt, et tamen de minimis extolluntur. Nam sunt nonnulli, qui cum parva agunt, de semetipsis magna sentiunt: in altum mentem sublevant, et praeire se caeteros virtutum meritis putant. Hi nimirum apud se introrsus humilitatis sterquilinium deserunt, et elationis fastigia ascendunt; illum videlicet imitantes, qui primus se apud se extulit, sed elevando prostravit; illum imitantes, qui accepta conditionis dignitate contentus non fuit, dicens: In coelum conscendam, super astra coeli exaltabo solium meum. Unde et ei male coniuncta Babylonia, id est, confusa multitudo peccantium, dicit: Sedeo regina, et vidua non sum Quisquis ergo introrsus intumescit, in altum se apud semetipsum posuit. Sed eo se gravius in infimis deprimit, quo de se infima veraciter sentire contemnit. Sunt vero nonnulli qui nihil quidem virtutis agere student, sed tamen cum alios peccare conspiciunt, iustos se in eorum comparatione suspicantur. Neque enim corda omnium una vel similis culpa transfigit. Hunc namque superbia illaqueat, illum forsitan ira supplantat, hunc autem avaritia cruciat, illum vero luxuria inflammat. Et plerumque contingit ut is quem superbia deprimit, alium respiciat qualiter ira succendat; et quia se ira non citius instigat, meliorem iracundo iam reputat, atque apud semetipsum quasi de iustitia extollitur, quia pensare negligit vitium quo gravius tenetur. Plerumque contingit ut is quem avaritia sauciat, alium in luxuriae voragine mersum cernat; et quia se a pollutione carnali alienum respicit, quibus ipse sordibus spiritalis vitii intrinsecus polluitur, non attendit; dumque in alio pensat malum quod ipse non habet, in se negligit considerare quod habet: sicque fit, ut dum ad aliena diiudicanda mens ducitur, proprii iudicii lumine privetur; et eo durius contra aliena superbiat, quo sua negligentius ignorat.
3 At contra hi, qui ad alta virtutum surgere veraciter appetunt, cum alienas culpas audiunt, mox cor ad proprias reducunt; et tanto rectius illas diiudicant, quanto verius istas deplorant. Quia igitur electus quisque in infirmitatis suae consideratione se comprimit, dicatur recte, quod vir sanctus in sterquilinio dolens sedet. Qui enim vere se humiliat, quibus circumseptus sit delictorum sordibus proficiens pensat. Sciendam vero est quia plerumque in prosperis importuna tentatione mens tangitur; sed tamen aliquando et adversa exterius patimur, et intus tentationis impulsu fatigamur; ut et carnem flagella crucient, et tamen ad mentem carnalis suggestio inundet. Unde et bene post tot beati Iob vulnera, adhuc subiuncta sunt etiam male suadentis uxoris verba, quae ait: