monumenta.ch > Gregorius Magnus > 23 > 27
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 3, XXVI . <<<     >>> XXVIII.

CAPUT XXVII. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

1 Nemo loquebatur ei verbum.
2 Nonnunquam tamen cum per torporem inertia fidelium corda considerant, erroris semina spargere loquendo non cessant. Cum vero mentes bonorum vident alta sapere, ad patriam reditum quaerere, de aerumna huius exsilii strenue dolere, circumspectione sollicita linguam frenant, quia vident quod contra corda dolentium incassum loquentes citius obmutescant. Unde et recte cum diceretur: Nemo loquebatur ei verbum, mox causa silentii subinfertur, cum dicitur: