monumenta.ch > Gregorius Magnus > 26
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 3, XXV . <<<     >>> XXVII.

CAPUT XXVI. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

1 Sederuntque cum eo in terra septem diebus et septem noctibus.
2 In die quae videmus agnoscimus; in nocte autem, aut caecitate nil cernimus, aut dubietate caligamus. Per diem itaque intelligentia, per noctem vero ignorantia designatur. Septenario autem numero summa universitatis exprimitur. Unde et non amplius, quam diebus septem, omne hoc tempus transitorium consummatur. Quid est ergo, quod amici beati Iob consedere ei septem diebus et septem noctibus referuntur, nisi quod haeretici, vel in his in quibus verum lumen intelligunt, vel in his in quibus ignorantiae tenebras patiuntur, quasi infirmanti sanctae Ecclesiae se condescendere simulant, eique sub blandimentorum specie, dolos deceptionis parant? Et quamvis vel in his quae intelligunt, vel in his quae intelligere non possunt, elationis typo turgidi, magnos se apud semetipsos existimant, nonnunquam tamen sanctae Ecclesiae specie tenus inclinant; et dum verba molliunt, virus infundunt. In terra ergo consedere, est aliquid de imagine humilitatis ostendere; ut dum humilia exhibent, persuadeant superba quae docent.
3 Potest vero per terram ipsa etiam Mediatoris incarnatio designari. Unde et ad Israel dicitur: Altare de terra facietis mihi. Altare enim de terra Deo facere, est in incarnationem Mediatoris sperare. Tunc quippe a Deo munus nostrum accipitur, quando in hoc altari nostra humilitas, id est, super Dominicae incarnationis fidem, posuerit quidquid operatur. In altari ergo de terra oblatum munus ponimus, si actus nostros Dominicae incarnationis fide solidamus. Sed sunt nonnulli haeretici qui factam Mediatoris incarnationem non denegant, sed aut de divinitate quam est aliter aestimant, aut in ipsa a nobis incarnationis qualitate discordant. Qui ergo veram nobiscum incarnationem Redemptoris perhibent, quasi cum Iob in terra pariter sedent. Septem vero diebus et septem noctibus in terra consedere describuntur, quia vel in hoc quod aliquid de plenitudine veritatis intelligunt, vel in hoc quod suae stultitiae tenebris excaecantur, incarnationis mysterium negare non possunt. Cum beato ergo Iob in terra sedere, est veram Redemptoris carnem cum sancta Ecclesia credere.
4 Aliquando vero haeretici contra nos etiam suppliciis saeviunt, aliquando nos solis verbis insequuntur, aliquando quietos lacessunt, aliquando autem, si nos tacentes videant, quiescunt; et mutis amici sunt, loquentibus adversantur. Unde quia beatus Iob necdum ad illos aliquid disserens dixerat, recte subiungitur: Et nemo loquebatur ei verbum. Tacentes enim adversarios habemus, si verae fidei filios praedicando generare negligimus. Si autem recta loqui incipimus, graves mox contumelias ex eorum responsione sentimus; protinus in adversitatem prosiliunt, et contra nos in vocem doloris erumpunt, quia videlicet metuunt ne corda, quae in infimis pondus stultitiae aggravat, ad altum vox recta loquentis trahat. Quia ergo, ut diximus, mutos nos adversarii diligunt, loquentes oderunt, recte apud tacentem Iob dicitur: