monumenta.ch > Lucanus > sectio 1014 > 8 > 23
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 3, XXII . <<<     >>> XXIV.

CAPUT XXIII. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

1 46. Haeretici contra Ecclesiam concordant. Amici possunt vocari. Condicunt sibi haeretici, quando prava quaedam contra Ecclesiam concorditer sentiunt; et in quibus a veritate discrepant, sibi in falsitate concordant. Omnes autem qui nos de aeternitate erudiunt, quid aliud faciunt, nisi in peregrinationis nostrae nos afflictione consolantur? Haeretici autem, quia sanctam Ecclesiam sua docere desiderant, ad eam quasi consolantes appropinquant. Nec mirum quod qui adversantium formam exprimunt, amici nominantur, cum ipsi quoque traditori dicitur: Amice, ad quid venisti? et dives, qui in inferni igne exuritur, ab Abraham filius vocatur; quia etsi per nos mali corrigi negligunt, dignum tamen est ut a nobis non ex sua nequitia, sed ex nostra benignitate amici nominentur.