monumenta.ch > Gregorius Magnus > 39 > 22
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 3, XXI. <<<     >>> XXIII.

CAPUT XXII. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

1 IBID. ET In omnibus his non peccavit Iob labiis suis; neque stultum aliquid contra Deum locutus est. Igitur audientes tres amici Iob omne malum, quod accidisset ei, venerunt singuli de loco suo: Eliphaz Themanites, et Baldad Suhites, et Sophar Naamathites.
2 In praefatione huius operis diximus, quia amici beati Iob, etsi bona ad eum intentione conveniunt, haereticorum tamen idcirco speciem tenent, quia ad culpam indiscrete loquendo dilabuntur. Unde et illis ab eodem beato Iob dicitur: Disputare cum Deo cupio, prius vos ostendens fabricatores mendacii, et cultores perversorum dogmatum.. Sancta itaque Ecclesia omni hoc tempore peregrinationis suae in afflictione constituta, cum vulnera sustinet, cum membrorum suorum lapsus dolet, insuper alios sub Christi nomine tolerat hostes Christi. Ad augmentum namque doloris eius, etiam haeretici in contentione conveniunt, eamque quasi quibusdam iaculis, irrationabilibus verbis transfigunt.
3 Bene autem dicitur: Venerunt de loco suo. Haereticorum quippe locus ipsa superbia est; quia nisi prius in corde intumescerent, ad pravae assertionis certamina non venirent. Ita namque malorum locus superbia, sicut est e contra humilitas locus bonorum. De quo per Salomonem dicitur: Si spiritus potestatem habentis ascenderit super te, locum tuum ne dimiseris. Ac si aperte dicat: Si tentatoris spiritum contra te in aliquo praevalere consideras, humilitatem poenitentiae non relinquas. Qui quia locum nostrum humilitatem poenitentiae dixerit, verbis sequentibus ostendit, dicens: Quia curatio cessare faciet peccata maxima. Quid est enim aliud humilitas lamenti, nisi medicina peccati? Haeretici igitur de loco suo veniunt, quia contra sanctam Ecclesiam ex superbia moventur.
4 Quorum perversa quoque actio ex ipsa suorum nominum interpretatione colligitur. Dicuntur enim, Eliphaz, Baldad, Sophar; et, sicut superius diximus, Eliphaz interpretatus dicitur, Dei contemptus. Nisi enim Deum contemnerent, nequaquam de eo perversa sentirent. Baldad autem interpretatur, vetustas sola. Dum enim vere vinci refugiunt, et perverso studio esse victores quaerunt, novae vitae conversationem negligunt; et ex sola vetustate est quod intendunt, Sophar vero speculam dissipans. Hi etenim, qui in sancta Ecclesia siti sunt, Redemptoris sui mysteria fide vera humiliter contemplantur; sed dum haeretici cum falsis allegationibus veniunt, speculam dissipant, quia eorum mentes, quos ad se attrahunt, ab intentione rectae contemplationis inclinant.
5 Bene autem loca de quibus veniunt congrua haereticorum actibus describuntur. Dicitur etenim Themanites, Suhites, Naamathites. Thema namque interpretatur Auster; Suhi, loquens; Naama, decor. Austrum autem ventum calidum esse quis nesciat? Haeretici igitur, quia ardentius appetunt sapere, quasi plusquam necesse est, student calere. Desidia quippe torpori frigoris et rursum inquietudo immoderatae curiositatis, intemperato concordat calori. Quia ergo amplius quam debent, calorem sapientiae percipere appetunt, ab Austro venire referuntur. Ab hoc calore immoderatae sapientiae mentes fidelium. Paulus temperare curaverat, cum dicebat: Non plus sapere quam oportet sapere, sed sapere ad sobrietatem. Hinc est quod David valles salinarum percutit, quia videlicet Redemptor noster suae districtionis examine in his qui de illo prava sentiunt stultitiam immoderati saporis exstinguit. Suhi autem dicitur loquens. Calorem quippe non ut bene vivant, sed ut elate loquantur, habere desiderant. A Thema igitur et Suhi, id est, a calore et loquacitate venire referuntur, quia per hoc quod Scripturarum se studiosos exhibent, solius verbis loquacitatis, non autem visceribus charitatis carent. Naama vero interpretatur decor. Quia enim docti non esse, sed videri appetunt, ex eruditionis verbis speciem bene viventium sumunt; et per calorem loquacitatis in se imaginem ostendunt decoris, ut eo per decorem linguae perversa facile persuadeant, quo foeditatem vitae sensus callide occultant. Sed neque ipsa locorum nomina inordinata sunt narratione distincta. Prius enim Thema, postmodum Suhi, ac deinde Naama ponitur; qua prius illos inordinatus calor accendit, nitor deinde loquacitatis erigit, et tunc demum decoros hominibus hypocrisis ostendit.



Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 3, XXI. <<<     >>> XXIII.
monumenta.ch > Gregorius Magnus > 39 > 22