monumenta.ch > Gregorius Magnus > 21
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 3, XX. <<<     >>> XXII .

CAPUT XXI. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

1 Locuta es quasi una ex stultis mulieribus. Si bona accepimus de manu Domini, mala quare non sustineamus?
2 Sancti viri tribulationum bello deprehensi, cum uno eodemque tempore alios ferientes, alios suadentes ferunt, illis opponunt scutum patientiae, istis intorquent iacula doctrinae; atque ad utrumque pugnandi modum mira virtutis arte se erigunt; quatenus et perversa intus sapienter doceant, et foras fortiter adversa contemnant; hos docentes corrigant, illos tolerantes premant. Insurgentes namque hostes patiendo despiciunt, infirmantes vero cives compatiendo ad salutem reducunt: illis resistunt, ne et alios subtrahant; istis metuunt, ne vitam rectitudinis funditus perdant.
3 Videamus castrorum Dei militem contra utraque praeliantem. Ait: Foris pugnae, intus timores. Enumerat bella, quae extrinsecus tolerat, dicens: Periculis fluminum, periculis latronum, periculis ex genere, periculis ex gentibus, periculis in civitate, periculis in solitudine, periculis in mari, periculis in falsis fratribus. In hoc autem bello, quae contra adversarium spicula intorqueat, adiungat: In labore et aerumna, in vigiliis multis, in fame et siti, in ieiuniis multis, in frigore et nuditate. Sed inter tot certamina deprehensus dicat, quanto vigiliarum munimine etiam castra custodiat. Nam protinus adiungit: Praeter illa quae extrinsecus sunt, instantia mea quotidiana, sollicitudo omnium Ecclesiarum. Ecce in se bella fortiter suscipit, et tuendis se proximis misericorditer impendit. Narrat mala quae patitur, subiungit bona quae impartitur. Pensemus ergo cuius laboris sit, uno eodemque tempore foris adversa tolerare, intus infirma protegere. Foris pugnas patitur, quia verberibus scinditur, catenis ligatur; intus metum tolerat, quia passionem suam non sibi, sed discipulis obesse formidat. Unde et eisdem scribit, dicens: Nemo moveatur in tribulationibus istis. Ipsi enim scitis, quod in hoc positi sumus. Aliorum quippe casus in propria passione metuebat, ne dum ipsum discipuli afflictum pro fide verberibus agnoscerent, fideles se profiteri recusarent. O immensae charitatis viscera; despicit quod ipse patitur, et curat ne quid pravae persuasionis discipuli in corde patiantur. In se contemnit vulnera corporis, et in aliis vulnera medetur cordis. Habent quippe hoc iusti proprium, ut in dolore positi tribulationis suae, curam non deserant utilitatis alienae; et cum de se adversa patientes dolent, aliis necessaria docentes praevident, et quasi percussi quidam magni medici aegrotant. Ipsi tolerant scissuras vulneris, et aliis proferunt medicamenta sanitatis. Valde autem minoris laboris est, aut docere cum nihil toleras; aut tolerare, cum nihil doces. Unde sancti viri ad utraque se solerter extendunt; et cum tribulationibus fortasse feriuntur, sic exteriora bella suscipiunt, ut sollicite cogitent, ne proximorum interiora lacerentur. Sic sancti viri fortes in acie assistunt; et illinc iaculis adversantia pectora feriunt, hinc scuto postpositos debiles tuentur, atque ita utrobique velocitate circumspectionis invigilant; quatenus et ante se audaces confodiant, et post se trepidos a vulnere defendant. Quia igitur sancti viri sic sciunt foris adversa tolerare, ut intus etiam noverint perversa corrigere, dicatur recte: Locuta es quasi una ex stultis mulieribus. Quia enim electis dicitur: Viriliter agite, et confortetur cor vestrum, mentes carnalium, quae fluxa Deo intentione deserviunt, non immerito mulieres vocantur.
4 Si bona accepimus de manu Domini, mala quare non sustineamus? Ac si dicat: Si ad bona aeterna tendimus, quid mirum si temporalia mala sufferamus? Haec autem bona sollicite Paulus inspexerat, quando illata aequanimiter mala tolerabat, dicens: Non sunt condignae passiones huius temporis ad superventuram gloriam, quae revelabitur in nobis.
5 In omnibus his non peccavit Iob labiis suis.
6 Sancti viri cum persecutionem foris intusque patiuntur, non solum in Dei iniuriis minime excedunt, sed neque contra ipsos adversarios contumeliosa verba iaculantur. Quod dux bonorum recte Petrus admonet, dicens: Nemo vestrum patiatur quasi homicida, aut fur, aut maledicus. Maledicus enim patitur, qui passionis suae tempore in sui salutem iniuria persecutoris effrenatur. Sed quia Redemptoris corpus, sancta nimirum Ecclesia, ita pondus dolorum portat, ut humilitatis modum per verba non transeat, recte de hoc dolente dicitur:



Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 3, XX. <<<     >>> XXII .
monumenta.ch > Gregorius Magnus > 21