monumenta.ch > Lucanus > sectio 299 > 19
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 3, XVIII. <<<     >>> XX.

CAPUT XIX. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

1 Sedens in sterquilinio.
2 Non in foro, in quo lex perstrepit; non in aedificio, quod se culmine in alta sustollit; sed in sterquilinio residet, quia videlicet Redemptor humani generis ad carnem veniens, attestante Paulo, Infirma mundi elegit, ut confunderet fortia. An non quasi ruentibus aedificiis in sterquilinio residet, qui relictis Iudaeis superbientibus, in ea quam dudum abiecerat gentilitate requiescit? Extra habitaculum reperitur in vulnere, qui in eo quod Iudaeam adversantem pertulit, passionis dolorem a gente propria despectus sensit; Ioanne attestante, qui ait: In propria venit, et sui eum non receperunt. Sed quomodo sedens in sterquilinio conquiescat, haec eadem de semetipsa Veritas dicat: Ait enim: Gaudium erit in coelo super uno peccatore poenitentiam agente, quam super nonaginta novem iustis, qui non indigent poenitentia. Ecce dolens in sterquilinio sedet, qui post perpetratas culpas libenter corda poenitentium possidet. An non quasi quoddam sterquilinium sunt corda poenitentium, qui dum mala sua flendo considerant, quasi ante se stercora, sese abiiciendo coacervant? Percussus ergo Iob montem non petiit, sed in sterquilinio resedit, quia ad passionem Redemptor veniens, alta superborum corda deseruit, et in afflictorum humilitate requievit. Quod tamen de se et prius quam incarnaretur, indicavit, cum per Prophetam dixit: Ad quem respiciam, nisi ad humilem et quietum et trementem sermones meos?
3 Quis vero consideret, is qui tot pia hominibus intulit, quot ab hominibus perversa toleravit? Quis consideret, quanta nunc usque tolerat, etiam cum de coelo super corda fidelium regnat? Ipse quippe quotidie patitur omne quod a reprobis eius electi lacerantur. Et quamvis caput huius corporis, quod videlicet nos sumus, iam sese super omnia liberum exerit, reproborum tamen vulnera adhuc per suum, quod deorsum retinet, corpus sentit. Sed quid ista de infidelibus dicimus, cum in ipsa quoque Ecclesia multos carnalium, pravis moribus contra Redemptoris vitam pugnare videamus? Sunt namque nonnulli qui hunc, quia gladiis non possunt, perversis actibus insequuntur; quia dum sibi in Ecclesia vident deesse quod ambiunt, hostes bonorum fiunt; et non solum pravae semetipsos actioni inserunt, sed etiam iustorum rectitudinem inflectere ad perversa moliuntur. Aeterna quippe intueri negligunt, et appetitui temporalium mentis pusillanimitate succumbunt; tantoque ab aeternis altius corruunt, quanto bona temporalia esse quasi sola suspicantur. His iustorum simplicitas displicet, et cum occasionem perturbationis inveniunt, suam eos arripere duplicitatem suadent. Unde hoc quoque congruit apte quod subditur: