monumenta.ch > Gregorius Magnus > 16
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 3, XV . <<<     >>> XVII .

CAPUT XVI. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

1 Dixit autem Dominus ad Satan: Ecce in manu tua est, verumtamen animam illius serva.
2 Conditorem omnium Satanae manui traditum quis vel disipiens credat? sed tamen edoctus veritate, quis nesciat quod eiusdem Satanae membra sunt omnes, qui ei perverse vivendo iunguntur? Membrum quippe eius Pilatus exstitit, qui, usque ad mortis extrema, venientem in redemptionem nostram Dominum non cognovit. Corpus eius sacerdotum principes exstiterunt, qui Redemptorem mundi a mundo repellere, usque ad crucem persequendo, conati sunt. Cum ergo se pro nostra redemptione Dominus membrorum Satanae manibus tradidit, quid aliud quam eiusdem Satanae manum in se saevire permisit; ut unde ipse exterius occumberet, inde nos exterius interiusque liberaret? Si igitur Satanae manus, eius potestas accipitur, eius manum iuxta carnem pertulit, cuius potestatem corporis usque ad sputa, colaphos, flagella, crucem lanceamque toleravit. Unde et Pilato, eius videlicet corpori, ad passionem veniens dicit: Non haberes in me potestatem, nisi tibi data esset desuper. Sed tamen hanc potestatem, quam contra se ei extrinsecus dederat, suis servire lucris intrinsecus compellebat. Pilatus enim vel Satan, qui eiusdem Pilati caput exstiterat, sub potestate illius, super quem potestatem acceperat, tenebatur; quia et superior ipse disposuerat hoc quod inferius accedens a persecutore tolerabat; ut cum ex mala mente infidelium surgeret, utilitati tamen electorum omnium ipsa quoque crudelitas deserviret. Pie igitur disponebat intus quod semetipsum pati nequiter permittebat foris. Hinc est enim quod de illo in coena dicitur: Sciens Iesus, quia omnia dedit ei Pater in manus, et quia a Deo exivit, et ad Deum vadit, surgit a coena, et ponit vestimenta sua. Ecce in manus persequentium iturus, sciebat quod in manu sua ipsos etiam persecutores acceperat. Qui enim omnia accepisse se noverat, constat quia et ipsos a quibus tenebatur tenebat; ut ipse in se ad usum pietatis intorqueret quidquid eorum contra se malitia permissa saeviret. Dicatur ergo ei: Ecce in manu tua est; quia ad feriendam carnem saeviens licentiam accepit, sed potestati illius nesciens deservivit.
3 Animam vero illius servare praecipitur, non quod hanc tentare prohibetur, sed quod hanc superare non posse convincitur. Neque enim sicut nos, qui puri homines sumus, irruente saepe tentatione concutimur, ita Redemptoris nostri anima tentationis est necessitate turbata. Hostis namque noster, etsi in excelsum montem eum permissus assumpsit, si daturum se regna mundi perhibuit, si quasi in panem vertendos lapides ostendit , mentem tamen mediatoris Dei et hominum tentatione quassare non valuit. Sic enim dignatus est haec exterius cuncta suscipere, ut eius tamen mens interius divinitati suae inhaerens inconcussa permaneret. Qui et si quando turbatus spiritu infremuisse dicitur, ipse divinitus disponebat quantum ipse humanitus turbaretur, immutabiliter omnibus praesidens, et semetipsum mutabilem in satisfactione infirmitatis ostendens. Quietus ergo in semetipso manens, disposuit quidquid pro ostendenda humanitate, quam susceperat, etiam turbulentus fecit.
4 Quia vero cum recte diligimus, nihil in rebus conditis anima nostra charius amamus; et sicut animam nos eos diligere dicimus, quibus amoris nostri exprimere pondus conamur, potest per eius animam electorum vita signari. Et cum Satan ad feriendam Redemptoris carnem permittitur, ab anima separatur; quia cum corpus eius ad passionem accipit, electos eius a iure suae potestatis amittit; cumque illius caro per crucem moritur, horum mens contra tentamenta solidatur. Dicatur ergo: Ecce in manu tua est, verumtamen animam illius serva. Ac si aperte audiat: Licentiam contra corpus eius accipe, et ab electis illius, quos apud se ante saecula praesciens possidet, ius pravae dominationis perde.