monumenta.ch > Gregorius Magnus > 15
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 3, XIV. <<<     >>> XVI.

CAPUT XV. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

1 Respondens Satan ait: Pellem pro pelle, et cuncta quae habet homo, dabit pro anima sua. Alioquin mitte manum tuam, et tange os eius et carnem, et tunc videbis quod in faciem benedicat tibi.
2 Malignus spiritus cum Redemptorem nostrum miraculis coruscare conspicit, clamat: Scimus qui sis, Sanctus Dei. Qui haec dicens, cognoscendo Dei Filium pertimescit; sed tamen vim supernae pietatis ignorans, nonnunquam dum passibilem considerat, hominem purum putat. Multos autem sub sanctitatis specie in pastorali positos loco didicerat, qui a visceribus charitatis alieni valde, pro minimo aliena damna pensabant. Hunc ergo quasi ex aliis colligens, quia subtractis multis, superari non vidit, usque ad eius carnem, per tactum passionis sic exarsit, ut diceret: Pellem pro pelle, et cuncta quae habet homo, dabit pro anima sua. Alioquin mitte manum tuam, et tange os eius et carnem, et tunc videbis quod in faciem benedicat tibi. Ac si aperte dicat: Moveri ex his, quae extra se sunt, negligit; sed tunc veraciter qui sit agnoscitur, si in se ipso quod doleat, experiatur. Haec per se Satan cum fieri appetit, non verbis, sed desideriis dixit. Haec per membra sua et verbis et desideriis intulit. Ipse quippe loquitur, cum iuxta prophetae vocem eius, sequaces dicunt: Mittamus lignum in panem eius, et eradamus eum de terra viventium. Lignum quippe in panem mittere, est configendo eius corpori stipitem crucis adhibere; et vitam illius de terra viventium eradere se posse existimant, quem dum mortalem conspiciunt, finiri morte suspicantur.