monumenta.ch > Gregorius Magnus > 7
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 3, VI. <<<     >>> VIII .

CAPUT VII. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

1 Qui testa saniem radebat, sedens in sterquilinio.
2 Unde testa, nisi ex luto conficitur? Quid vero est sanies corporis, nisi lutum? Saniem ergo radere testa perhibetur, ac si aperte diceretur: Luto tergebat lutum. Pensabat quippe vir sanctus unde sumptum fuerat quod gestabat, et fragmento vasis fictilis confractum vas fictile radebat. Quo facto patenter ostenditur corpus suum quomodo sibi sanum subdidit, quod et percussum sic despiciens curavit; quam ille mollitiem sanae suae carni concessit, qui non vestem, non digitos, sed testam etiam vulneribus admovit. Testa ergo radebat saniem, ut semetipsum et in fragmento considerans, etiam de extersione vulneris sumeret curam mentis.
3 Quia vero saepe per ea quae circa corpus sunt, animus inflatur, et per hoc quod erga nos agitur fragilitas nostri corporis ab oculis cordis amovetur (sicut nonnulli saeculares cum temporalibus dignitatibus fulciuntur, dum locis altioribus praesident, dum multorum obsequia sibi suppetere ad votum vident, fragilitatem suam intueri negligunt, et vas quod gestant fictile, quam sit velociter conterendum, obliviscentes omni modo non attendunt), beatus Iob ut considerationem fragilitatis suae etiam ex circumstantibus traheret, et ante oculos suos vim suae despectionis augeret, non quolibet in terra, quae pene ubique munda reperitur, sed in sterquilinio sedisse describitur. In sterquilinio ponebat corpus, ut ex terra sumpta quae esset carnis substantia, bene proficiens perpenderet animus. In sterquilinio ponebat corpus ut etiam ex loci fetore caperet, quod festine corpus ad fetorem rediret.
4 Sed ecce cum beatus Iob tot rerum damna sustinet, tot funeribus pignerum percussus dolet, tot vulnera tolerat; dum decurrentem saniem testa radit, dum per putredinem defluens in sterquilinio residet; intueri libet quid est, quod omnipotens Deus quos sibi tam charos in aeternum conspicit, tam vehementer quasi despiciens affligit. Ecce autem dum beati Iob vulnera cruciatusque considero, repente mentis oculos ad Ioannem reduco, et non sine gravissima admiratione perpendo, quod ille prophetiae spiritu intra matris uterum impletus, atque, ut ita dixerim, priusquam nasceretur, renatus: ille amicus sponsi, ille, quo inter natos mulierum maior nemo surrexit; ille sic propheta, ut plus etiam quam propheta, ab iniquis in carcerem mittitur, et pro puellae saltatu, capite truncatur, et vir tantae severitatis pro risu turpium moritur. Nunquidnam credimus aliquid fuisse, quod in eius vita illa sic despecta mors tergeret? Sed quando ille vel in cibo peccavit, qui locustas solummodo et mel silvestre comedit? Quid Deo vel de qualitate sui tegminis deliquit, qui camelorum pilis corpus operuit? Quid de conversatione sua offendere potuit, qui de eremo non recessit? Quid illum loquacitatis reatus polluit, qui disiunctus longe ab hominibus fuit? Quando illum vel silentii culpa attigit, qui ad se venientes tam vehementer increpavit, dicens: Genimina viperarum, quis demonstravit vobis fugere a ventura ira? Quid est ergo, quod Iob Dei testimonio praefertur, et tamen plagis usque ad sterquilinium sternitur? Quid est, quod Ioannes Dei voce laudatur, et tamen pro temulenti verbis in saltationis praemium moritur? Quid est, quod omnipotens Deus sic vehementer in hoc saeculo despicit, quos sic sublimiter ante saecula elegit: nisi hoc, quod pietati fidelium patet, quoniam idcirco sic eos premit in infimis, quia videt quomodo remuneret in summis; et foras usque ad despecta deiicit, quia intus usque ad incomprehensibilia perducit. Hinc ergo unusquisque colligat quid illic sint passuri quos reprobat, si hic sic cruciat quos amat; aut quomodo ferientur qui in iudicio arguendi sunt, si sic eorum vita premitur, qui ipso iudice teste laudantur. Sequitur: