monumenta.ch > Gregorius Magnus > 6
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 3, V . <<<     >>> VII .

CAPUT VI. SHOW APPARATUS

1 Percussit Iob ulcere pessimo, a planta pedis usque ad verticem eius.
2 Duobus semper modis flagella pensanda sunt, ut scilicet perpendantur, aut qualia sint, aut quanta. Nam saepe multa ex qualitate, saepe gravia ex quantitate levigantur: si videlicet cum multa sunt, non sint gravia; cum vero gravia, non sint multa. Ut igitur ostendatur quomodo per asperitatem flagelli adversarius contra sanctum virum non solum per nequitiam qualitatis, sed etiam per pondus quantitatis exarsit, ad demonstrandam qualitatem dicitur: Percussit eum ulcere pessimo; ad insinuandam vero quantitatem subiungitur: A planta pedis usque ad verticem, ut nimirum nihil in mente vacet a gloria, in cuius corpore nil vacat a poena. Sequitur: