monumenta.ch > Gregorius Magnus > 52
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 2, LI . <<<     >>> LIII.

CAPUT LII. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

1 Et tonso capite corruens in terram adoravit.
2 Nam quid moraliter per capillos, nisi defluentes animi cogitationes accipimus? Unde et alias Ecclesiae dicitur: Sicut vitta coccinea labia tua, sponsa, et eloquium tuum dulce. Vitta quippe crines capitis astringit. Labia ergo sponsae sicut vitta sunt, quia exhortatione sanctae Ecclesiae, cunctae in auditorum mentibus diffusae cogitationes ligantur; ne remissae defluant, ne sese per illicita spargant, ne sparsae cordis oculos deprimant; sed quasi ad unam se intentionem colligant, dum vitta eas sanctae praedicationis ligat. Quam recte et coccineam asserit; quia sanctorum praedicatio solo charitatis ardore flammescit. Quid vero per caput, nisi ea, quae principale uniuscuiusque actionis est, mens ipsa signatur? Unde et alias dicitur: Et oleum de capite tuo non deficiat. Oleum quippe in capite, est charitas in mente; et a capite deficit oleum, cum charitas a mente discedit. Caput ergo detondere est cogitationes superfluas a mente resecare. Et detonso capite in terram corruit, qui repressis praesumptionis suae cogitationibus, quam in semetipso infirmus sit humiliter agnoscit.
3 Difficile namque est magna agere, et apud semetipsum quempiam de magnis actibus cogitationum fiduciam non habere. Eo ipso enim quo contra vitia fortiter vivitur, cogitationum praesumptio in corde generatur; et cum mens foras culpas valenter conterit, plerumque apud semetipsam latenter intumescit; iamque se esse magni alicuius meriti aestimat, nec se peccare in cogitatione suae aestimationis putat. Ante districti autem iudicis oculos tanto deterius delinquitur, quanto culpa quo occultius, eo pene incorrigibiliter perpetratur: et tanto ad vorandum latius patet fovea, quanto de semetipsa elatius gloriatur vita. Unde, ut saepe iam diximus, pia conditoris dispensatione agitur, ut de se confidens anima, dispensatoria tentatione pulsetur quatenus infirmata, quid sit inveniat, et praesumptionis propriae fastum deponat. Mox enim ut tentatio mentem pulsaverit, omnis cogitationum nostrarum praesumptio tumultusque conquiescit.
4 Mens enim cum se in elatione erigit, quasi in tyrannidem erumpit. Habet autem tyrannidis suae satellites, faventes sibimet cogitationes suas. Sed si super tyrannum hostis irruat, favor mox satellitum cessat. Intrante namque adversario, satellites fugiunt, cumque territi declinant, quem in pace positi callida adulatione laudabant. Subductis vero satellitibus, ante hostem solus remanet, quia recedentibus elatis cogitationibus, perturbatus animus se solummodo et tentationem videt. Auditis ergo adversis caput detondetur, cum tentationibus vehementer irruentibus, a praesumptionis suae cogitationibus mens nudatur. Quid est enim quod Nazaraei capillos nutriunt, nisi quod per vitam magnae continentiae praesumptionum cogitationes crescunt? Sed quid est quod, devotione completa, caput Nazaraeus radere capillosque in igne sacrificii ponere iubetur, nisi quod tunc ad perfectionis summam pertingimus, cum sic exteriora vitia vincimus, ut etiam cogitationes superfluas a mente resecemus? Quas nimirum sacrificii igne concremare, est flamma eas divini amoris incendere, ut totum cor in Dei amore ardeat, et cogitationes superfluas concremans, quasi Nazaraei capillos devotionis perfectione consumat. Et notandum quod in terram corruens adoravit. Ille enim veram Deo adorationem exhibet qui semetipsum, quia pulvis sit, humiliter videt, qui nihil sibi virtutis tribuit, qui bona quae agit esse de misericordia conditoris agnoscit. Unde et competenter dicit: