monumenta.ch > Gregorius Magnus > 50
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 2, XLIX . <<<     >>> LI .

CAPUT L. SHOW APPARATUS

1 Tunc surrexit Iob.
2 Sedere enim, quiescentis est; assurgere, decertantis. Auditis ergo adversis surgere, est expertis tentationibus mentem ad certamina robustius parare. Quibus nimirum tentationibus etiam discretio proficit, quia ut virtutes a vitiis subtilius distinguat, agnoscit. Unde et bene subiungitur: