monumenta.ch > Gregorius Magnus > 46
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 2, XLV. <<<     >>> XLVII.

CAPUT XLVI. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

1 Cum autem quadam die filii et filiae eius comederent et biberent vinum in domo fratris sui primogeniti, nuntius venit ad Iob, qui diceret: Boves arabant, et asinae pascebantur iuxta eos, et irruerunt Sabaei, tuleruntque omnia, et pueros percusserunt gladio; et evasi ego solus, ut nuntiarem tibi.
2 In electorum corde prior bonorum sequentium sapientia nascitur, atque haec per donum Spiritus quasi primogenita proles profertur. Quae profecto sapientia, nostra fides est, propheta attestante, qui ait: Nisi credideritis non intelligetis. Tunc enim vere ad intelligendum sapimus, cum cunctis quae conditor dicit, credulitatis nostrae fidem praebemus. In domo ergo fratris primogeniti convivantur filii, cum virtutes reliquae epulantur in fide. Quae si non prima in corde nostro gignitur, reliqua quaeque esse bona non possunt, etiamsi bona videantur. In domo fratris primogeniti filii convivantur, dum virtutes nostrae in habitaculo fidei, sacri eloquii cibo satiantur. Scriptum quippe est: Sine fide impossibile est placere Deo. Tunc ergo virtutes nostrae veras vitae epulas sumunt, cum nutriri fidei sacramentis incipiunt. In domo fratris primogeniti convivantur filii, quia nisi virtutes reliquae sapientiae epulis repletae, ea quae appetunt prudenter agant, virtutes esse nequaquam possunt.
3 Sed ecce dum bona quae agimus, sapientiae epulis fideique pascuntur, hostis noster arantes boves et pascentes asinas subtrahit, et pueros gladio occidit. Quid arantes boves, nisi graviores nostras cogitationes accipimus? quae dum cor studiosa exercitatione conficiunt, uberes provectuum fructus reddunt. Quid pascentes intelligimus asinas, nisi simplices motus cordis? quos dum studiose a duplicitatis errore compescimus, quasi in campo liberae puritatis nutrimus. Sed plerumque hostis callidus, cum graves cogitationes in corde conspicit, eas sub introducta voluptatis delectatione corrumpit; et dum motus cordis simplices videt, subtilia inventionum acumina ostendit; ut dum laus de subtilitate quaeritur, puritatis simplicitas amittatur; et si usque ad opus pravum pertrahere non valet, tentando tamen bonorum cogitationibus subripiens nocet; ut dum turbare bona mentis agnoscitur, ea quasi funditus abstulisse videatur. Possunt etiam per arantes boves, cogitationes charitatis accipi; quibus prodesse aliis conamur, cum fraterni cordis duritiam praedicando scindere cupimus. Potest etiam per asinas, quae nimirum sese onerantibus, nulla ferocitatis insania resistunt, patientiae mansuetudo signari. Et saepe hostis antiquus cum velle prodesse nos loquendo aliis conspicit, in quodam torpore otii mentem mergit; ut aliis prodesse non libeat, etiam cum a propriis vacat. Arantes ergo boves subtrahit, cum cogitationes mentis fraternae utilitatis fructibus deditas, per submissum negligentiae torporem frangit. Et quamvis electorum corda intra arcana suae cogitationis invigilant, et quid a tentatore sustineat, superantes pensant, eo tamen ipso malignus inimicus aliquid rapuisse se gaudet, quo cogitationibus bonorum vel ad momentum praevalet.
4 Saepe autem cum praeparatam mentem ad tolerantiam videt, quid ab ea maxime diligatur exquirit, et ibi scandali laqueos inserit, ut quo magis res quaeque diligitur, eo per eam facilius patientia turbetur. Et quidem electorum corda ad se semper sollicite redeunt, et semetipsa graviter vel pro levi motu excessionis affligunt; et dum mota discunt quomodo stare debuerint, aliquando melius concussa solidantur. Sed antiquus hostis, dum tolerantiae cogitationes vel ad momentum turbat, quasi abstulisse se ab agro cordis asinas exsultat. In his autem quae agere disponimus, rationabili custodia quid quibus rebus congruat, sollicite pensamus. Sed plerumque hostis, dum subita ad nos perturbatione tentationis irruit, circumspectiones cordis inopinate praeveniens, quasi ipsos custodes pueros gladio occidit. Sed tamen unus fugit, qui alia periisse nuntiet, quia in eo quod mens ab hoste patitur, rationis discretio semper ad animum redit; et quasi solam se evasisse indicat, quae apud semetipsam fortiter quidquid pertulerit pensat. Aliis ergo pereuntibus unus ad domum redit, dum turbatis in tentatione motibus discretio ad conscientiam recurrit; ut quod repentinis incursibus praeoccupata mens perdidisse se pensat, hoc compunctionis studio afflicta recipiat.



Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 2, XLV. <<<     >>> XLVII.
monumenta.ch > Gregorius Magnus > 46