monumenta.ch > Hieronymus > bnfNAL1585.28 > 45
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 2, XLIV. <<<     >>> XLVI .

CAPUT XLV. SHOW APPARATUS

1 Egressusque est Satan a facie Domini:
2 Quia per hoc, quod usque ad defectum cordis praevalere nequaquam permittitur, exclusus ab intimis, exterius vagatur. Qui etiam si virtutes mentis plerumque turbat, eo ipso foris est, quo resistente Deo, usque ad interitum bonorum corda non vulnerat. Tantum quippe contra illa saevire permittitur, in quantum necesse est ut tentationibus erudita solidentur; ne ea quae agunt bona, suis viribus tribuant, ne in securitatis torpore se deserant, et a formidinis accinctione dissolvant: sed ad provectus sui custodiam tanto solertius invigilent, quanto se contra adversarium stare semper in acie tentationum vident.