monumenta.ch > Beda Venerabilis > 38 > 27
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 2, XXVI . <<<     >>> XXVIII.

CAPUT XXVII. SHOW APPARATUS

1 Ecce universa quae habet, in manu tua sunt: tantum in eum ne extendas manum tuam.
2 Cum sacram historiam sub figurali intellectu discutimus, Satanae manus non potestas, sed tentatio debet intelligi. Universa itaque quae habet, in manum tentantis dantur, et in eum tentationis manus extendi prohibetur, quod tamen fieri substantia amissa conceditur: quia nimirum prius Iudaea, quae possessio eius fuerat, in infidelitate sublata est, et post eius caro patibulo crucis affixa. Qui igitur prius Iudaeam adversantem pertulit, et postmodum usque ad crucem venit, quasi prius habita amisit, et post in semetipso adversantis nequitiam pertulit.