monumenta.ch > Gregorius Magnus > 14
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 2, XIII . <<<     >>> XV.

CAPUT XIV. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

1 Cumque adhuc ille loqueretur, venitalius, et dixit: Ignis Dei cecidit de coelo, et tactas oves puorosque consumpsit, et effugi ego solus, ut nuntiarem tibi.
2 Ne rebus perditis minorem audienti dolorem moveat, eius animum ad excedendum etiam ipsis nuntiorum verbis instigat. Intuendum quippe est, quam callide dicitur: Ignis Dei, ac si diceretur: Illius animadversionem sustines, quem tot hostiis placare voluisti; illius iram toleras, cui quotidie serviens insudabas. Dum enim Deum, cui servierat, adversa intulisse indicat, laesum commemorat, in quo excedat; quatenus anteacta obsequia ad mentem reduceret, et frustra se servisse aestimans, in auctoris iniuriam superbiret. Pia etenim mens, cum se adversa ab hominibus perpeti conspicit, in divinae gratiae consolatione requiescit; cumque tentationum procellas increscere extrinsecus viderit, secessum spei Dominicae appetens, intra conscientiae portum fugit. Ut vero versutus hostis uno eodemque tempore sancti viri robustissimum pectus et humanis adversitatibus, et divina desperatione concuteret, et prius Sabaeos irruisse intulit, et mox ignem Dei de coelo cecidisse nuntiavit; ut quasi omnem aditum consolationis excluderet, dum et ipsum adversantem ostenderet, qui consolari animum inter adversa potuisset: quatenus dum se tentatus undique destitui atque undique premi considerat, in contumeliam tanto audacius, quanto et desperatius erumpat. Sequitur: