monumenta.ch > Gregorius Magnus > 13
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 2, XII . <<<     >>> XIV .

CAPUT XIII. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

1 Cum autem quadam die filii et filiae eius comederent, et biberent vinum in domo fratris sui primogeniti, nuntius venit ad Iob, qui diceret: Boves arabant, et asinae pascebantur iuxta eos, et irruerunt Sabaei, tuleruntque omnia, et pueros percusserunt gladio, et evasi ego solus, ut nuntiarem tibi.
2 Notandum quae tempora tentationibus congruant. Tunc quippe diabolus tentandi tempus elegit, quando beati Iob filios in convivio invenit. Neque enim solummodo intuetur hostis quid faciat, sed etiam quando faciat. Nam quamvis potestatem acceperit, aptum tamen ad subversionem tempus exquisivit; ut videlicet nobis Deo dispensante proderetur, quia praenuntia tribulationis est laetitia satietatis. Intuendum vero est, quam callide ipsa damna, quae illata sunt, nuntiantur. Non enim dicitur, boves a Sabaeis ablati sunt: sed qui ablati sunt, boves arabant; ut videlicet memorato fructu operis, causa crescat doloris. Unde et apud Graecos non solum asinae, sed fetae asinae raptae referuntur; ut dum minima animalia audientis animum minus ex sui qualitate percuterent, amplius ex fecunditate vulnerarent. Et quia eo magis adversa animum feriunt, quo cum multa sunt, etiam subita nuntiantur, aucta est mensura gemituum, etiam per articula nuntiorum. Nam sequitur: