monumenta.ch > Gregorius Magnus > 35
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 1, XXXIV . <<<     >>> XXXVI .

CAPUT XXXV. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

1 Consurgensque diluculo offerebat holocausta per singulos.
2 Diluculo namque consurgimus, cum compunctionis luce perfusi humanitatis nostrae noctem deserimus, et ad veri luminis radios, oculos mentis aperimus. Atque holocaustum per singulos filios offerimus, cum pro unaquaque virtute Domino hostiam nostrae precis immolamus: ne sapientia elevet; ne intellectus, dum subtiliter currit, aberret; ne consilium, dum se multiplicat, confundat; ne fortitudo, dum fiduciam praebet, praecipitet; ne scientia, dum novit et non diligit, inflet; ne pietas, dum se extra rectitudinem inclinat, intorqueat; ne timor, dum plus iusto trepidat, in desperationis foveam mergat. Cum ergo pro unaquaque virtute, ut pura esse debeat, preces Domino fundimus, quid aliud, quam iuxta filiorum numerum holocaustum per singulos exhibemus? Holocaustum namque totum incensum dicitur. Holocaustum igitur dare, est totam mentem igne compunctionis incendere, ut in ara amoris cor ardeat, et quasi delicta propriae sobolis, inquinamenta cogitationis exurat.
3 Sed haec agere nesciunt, nisi hi qui priusquam cogitationes ad opus prodeant, internos suos motus sollicite circumspicientes frenant; haec agere nesciunt, nisi qui virili custodia munire mentem noverunt. Unde recte inopinata morte exstinctus Isboseth dicitur, quem et Scriptura sacra non in domo ostiarium, sed ostiariam habuisse testatur, dicens: Venientes filii Remmon Berothitae, Rechab et Banaa, ingressi sunt fervente die domum Isboseth, qui dormiebat super stratum suum meridie. Ingressi sunt autem domum; et ostiaria domus purgans triticum obdormivit. Assumentes spicas tritici, latenter ingressi sunt, et percusserunt eum in inguine. Ostiaria triticum purgat, cum mentis custodia discernendo virtutes a vitiis separat. Quae si obdormierit, in mortem proprii Domini insidiatores admittit; quia cum discretionis sollicitudo cessaverit, ad interficiendum animum malignis spiritibus iter pandit. Qui ingressi spicas tollunt, quia mox bonarum cogitationum germina auferunt. Atque in inguine feriunt, quia virtutem cordis delectatione carnis occidunt. In inguine quippe ferire, est vitam mentis delectatione carnis perforare. Nequaquam vero Isboseth iste hac morte succumberet, si non ad ingressum domus mulierem, id est, ad mentis aditum mollem custodiam deputasset. Fortis namque virilisque sensus praeponi cordis foribus debet, quem nec negligentiae somnus opprimat, nec ignorantiae error fallat. Unde bene et Isboseth appellatus est, qui custode femina hostilibus gladiis nudatur. Isboseth quippe vir confusionis dicitur. Vir autem confusionis est, qui forti mentis custodia munitus non est; quia dum virtutes se agere aestimat, subintrantia vitia nescientem necant. Tota itaque virtute muniendus est aditus mentis, ne quando eam insidiantes hostes penetrent foramine neglectae cogitationis. Hinc Salomon ait: Omni custodia serva cor tuum, quoniam ex ipso vita procedit. Virtutes ergo quas agimus dignum est ut summopere ab intentionis origine pensemus, ne ex malo ortu prodeant, etiam si recta sunt quae ostentant. Unde hic quoque recte subiungitur: