monumenta.ch > Gregorius Magnus > 34
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 1, XXXIII . <<<     >>> XXXV .

CAPUT XXXIV. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

1 VERS. 5. Cumque in orbem transissent dies convivii, mittebat Iob, et sanctificabat eos.
2 Peracto quippe orbe dierum convivii, mittere ad filios, eosque sanctificare, est post virtutum sensum, intentionem cordis dirigere, et omne quod agitur, districta retractationis discussione mundare; ne bona aestimentur quae mala sunt; ne saltem veraciter bona putentur sufficientia, cum perfecta non sunt. Sic enim mens plerumque decipitur, ut aut qualitate mali, aut boni quantitate fallatur. Sed hos virtutum sensus melius preces quam discussiones inveniunt; nam ea quae perscrutari in nobismetipsis plenius nitimur, saepe verius orando quam investigando penetramus. Cum enim mens per quamdam compunctionis machinam ad alta sustollitur, omne, quod ei de se ipsa occurrerit, sub se ipsa diiudicando certius contemplatur. Unde et recte subiungitur: