monumenta.ch > Gregorius Magnus > 32
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 1, XXXI. <<<     >>> XXXIII .

CAPUT XXXII. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

1 VERS. 4. Et ibant filii eius, et faciebant convivium per domos, unusquisque in die suo.
2 Filii per domos convivium faciunt, dum virtutes singulae iuxta modum proprium mentem pascunt. Et bene dicitur: Unusquisque in die suo. Dies enim uniuscuiusque filii, est illuminatio uniuscuiusque virtutis. Ut enim haec ipsa dona breviter septiformis gratiae replicem, alium diem habet sapientia, alium intellectus, alium consilium, alium fortitudo, alium scientia, alium pietas, alium timor. Neque enim hoc est sapere, quod intelligere; quia multi aeterna quidem sapiunt, sed haec intelligere nequaquam possunt. Sapientia ergo in die suo convivium facit, quia mentem de aeternorum spe et certitudine reficit. Intellectus in die suo convivium parat; quia in eo quod audita penetrat, reficiendo cor, tenebras eius illustrat. Consilium in die suo convivium exhibet; quia dum esse praecipitem prohibet, ratione animum replet. Fortitudo in die suo convivium facit; quia dum adversa non metuit, trepidanti menti cibos confidentiae apponit. Scientia in die suo convivium parat, quia in ventre mentis ignorantiae ieiunium superat. Pietas in die suo convivium exhibet, quia cordis viscera misericordiae operibus replet. Timor in die suo convivium facit; quia dum premit mentem, ne de praesentibus superbiat, de futuris illam spei cibo confortat.
3 Sed illud in hoc filiorum convivio perscrutandum video, quod semetipsos invicem pascunt. Valde enim singula quaelibet virtus destituitur, si non una alii virtus virtuti suffragetur. Minor quippe est sapientia, si intellectu careat; et valde inutilis intellectus est, si ex sapientia non subsistat; quia cum altiora sine sapientiae pondere penetrat, sua illum levitas gravius ruiturum levat. Vile est consilium, cui robur fortitudinis deest; quia quod tractando invenit, carens viribus, usque ad perfectionem operis non perducit: et valde fortitudo destruitur, nisi per consilium fulciatur; quia quo plus se posse conspicit, eo virtus sine rationis moderamine deterius in praeceps ruit. Nulla est scientia, si utilitatem pietatis non habet; quia dum bona cognita exsequi negligit, sese ad iudicium arctius stringit. Et valde inutilis est pietas, si scientiae discretione caret; quia dum nulla hanc scientia illuminat, quomodo misereatur ignorat. Timor quoque ipse nisi has etiam virtutes habuerit, ad nullum opus procul dubio bonae actionis surgit; quia dum ad cuncta trepidat, ipsa sua formidine a bonis omnibus torpens vacat. Quia ergo alternato ministerio virtus a virtute reficitur, recte dicitur quod apud se filii vicissim convivantur. Cumque una aliam sublevando sublevat, quasi per dies suos numerosa soboles pascenda convivium parat. Sequitur: