monumenta.ch > Lucanus > sectio 850 > 30
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 1, XXIX . <<<     >>> XXXI.

CAPUT XXX. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

1 Ac familia multa nimis.
2 Multam nimis familiam possidemus, cum cogitationes innumeras sub mentis dominatione restringimus; ne ipsa sui multitudine animum superent, ne perverso ordine discretionis nostrae principatum calcent. Et bene cogitationum turba multae familiae appellatione signatur. Nam scimus quod absente domina, ancillarum linguae perstrepunt, silentium deserunt, deputati operis officia negligunt, totumque sibimet ordinem vivendi confundunt. At si repente domina veniat, mox perstrepentes linguae reticent, officia uniuscuiusque operis repetunt; sicque ad opus proprium, ac si non recesserint, revertuntur. Si igitur a domo mentis ad monumentum ratio discedat, quasi absente domina, cogitationum se clamor, velut garrula ancillarum turba multiplicat. Ut autem ratio ad mentem redierit, mox se confusio tumultuosa compescit; et quasi ancillae se ad iniunctum opus tacite reprimunt, dum cogitationes protinus causis se propriis ad utilitatem subdunt. Possidemus ergo multam familiam, cum recto iure innumeris cogitationibus rationis discretione dominamur. Quod nimirum cum solerter agimus, iungi per eamdem discretionem angelis conamur. Unde et recte subiungitur: