monumenta.ch > Hieronymus > ad Romanos, 11 > 27
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 1, XXVI . <<<     >>> XXVIII .

CAPUT XXVII. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

1 Natique sunt ei septem filii et tres filiae.
2 Septem quippe nobis filii nascuntur, cum per conceptionem bonae cogitationis, sancti Spiritus septem in nobis virtutes oriuntur. Hanc namque internam prolem propheta dinumerat, cum Spiritus mentem fecundat, dicens: Requiescet super eum Spiritus Domini, spiritus sapientiae et intellectus, spiritus consilii et fortitudinis, spiritus scientiae et pietatis, et replebit eum spiritus timoris Domini. Cum ergo per adventum Spiritus sancti, sapientia, intellectus, consilium, fortitudo, scientia, pietas ac timor Domini unicuique nostrum gignitur, quasi mansura posteritas in mente propagatur, quae supernae nostrae nobilitatis genus eo ad vitam longius servat, quo amori aeternitatis sociat. Sed habent in nobis septem filii tres procul dubio sorores suas, quia quidquid virile hi virtutum sensus faciunt, spei, fidei charitatique coniungunt. Neque enim ad denarii perfectionem septem filii perveniunt, nisi in fide, spe et charitate fuerit omne quod agunt. Quia vero hanc praeeuntium virtutum copiam multimoda bonorum operum cogitatio sequitur, recte subiungitur: