monumenta.ch > Hieronymus > sectio 4 > sectio 708 > 13
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 1, XII . <<<     >>> XIV .

CAPUT XIII. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

1 Timens Deum, et recedens a malo.
2 Scriptum est de illo: Et replevit eum spiritus timoris Domini. Incarnatus enim Dominus in semetipso omne quod nobis inspiravit, ostendit; ut quod praecepto diceret, exemplo suaderet. Iuxta humanitatis ergo naturam Redemptor noster Deum timuit; quia ut superbum hominem redimeret mentem pro illo humilem sumpsit. Cuius bene per hoc, quod recedere a malo Iob dicitur, et actio designatur. Ipse quippe recessit a malo, non quod faciendo contigit, sed quod inveniendo reprobavit: quia vetustam, quam natus invenit, humanae conversationis vitam deseruit; et novam, quam secum detulit sequacium moribus impressit.