monumenta.ch > Gregorius Magnus > 12
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 1, XI. . <<<     >>> XIII.

CAPUT XII. SHOW APPARATUS

1 Et erat vir ille simplex et rectus.
2 In rectitudine iustitia, in simplicitate autem mansuetudo signatur. Plerumque nos cum rectitudinem iustitiae exsequimur, mansuetudinem relinquimus; et cum mansuetudinem servare cupimus, iustitiae rectitudinem declinamus. Incarnatus vero Dominus simplicitatem cum rectitudine tenuit: quia nec in mansuetudine districtionem iustitiae, nec rursum in districtione iustitiae virtutem mansuetudinis amisit. Unde cum quidam, deducta adultera, hunc tentare voluissent, ut in culpam aut immansuetudinis aut iniustitiae laberetur, ad utraque respondit dicens: Qui sine peccato est vestrum, primus in illam lapidem mittat. Dat simplicitatem mansuetudinis qui sine peccato est vestrum; dat zelum iustitiae, primus in illam lapidem mittat. Unde et ei propheta dicit: Intende, prospere procede, et regna propter veritatem et mansuetudinem et iustitiam. Veritatem quippe exsequens, mansuetudinem cum iustitia conservavit; ut nec zelum rectitudinis in mansuetudinis pondere amitteret, nec rursum pondus mansuetudinis zelo rectitudinis perturbaret. Sequitur: