monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 3 > 9
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 1, VIII . <<<     >>> X.

CAPUT IX. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

1 Dicebat enim: Ne forte peccaverint filii mei et benedixerint Deo in cordibus suis.
2 Perfectos quippe esse in opere et sermone docuerat, pro quibus de sola pater cogitatione metuebat. Quia vero de alienis cordibus iudicare temere non debeamus, in sancti huius viri verbis agnoscimus, qui non ait: Quia benedixerunt in cordibus suis: sed, Ne forte benedixerint Deo in cordibus suis. Unde bene per Paulum dicitur: Nolite iudicare ante tempus, quoadusque veniat Dominus, qui illuminabit abscondita tenebrarum, et manifestabit consilia cordium.. Quisquis enim in cogitatione a rectitudine exorbitat, in tenebris peccat. Nos ergo tanto minus debemus aliena corda audacter reprehendere, quanto scimus, quia visu nostro non possumus alienae cogitationis tenebras illustrare. Sed hac solerter intuendum est, quanta pater severitate potuit filiorum opera corrigere, qui tanta sollicitudine studuit corda mundare. Quid ad haec rectores fidelium dicunt, qui discipulorum suorum et aperta opera nesciunt? Quid in sua excusatione cogitant, qui in commissis sibi nec vulnera actionum curant? Ut vero huius sancti operis etiam perseverantia demonstretur, recte subiungitur: