monumenta.ch > Gregorius Magnus > 47 > 2
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 1, I. <<<     >>> III.

CAPUT II. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

1 Simplex, et rectus.
2 Nonnulli namque ita sunt simplices, ut rectum quid sit ignorent. Sed eo verae simplicitatis innocentiam deserunt, quo ad virtutem rectitudinis non assurgunt; quia dum cauti esse per rectitudinem nesciunt, nequaquam innocentes persistere per simplicitatem possunt. Hinc est quod Paulus discipulos admonet dicens: Volo vos sapientes esse in bono, simplices autem in malo. Hinc rursum dicit: Nolite pueri effici sensibus, sed malitia parvuli estote. Hinc per semetipsam Veritas discipulis praecipit, dicens: Estote prudentes sicut serpentes, et simplices sicut columbae. Utraque enim necessario in admonitione coniunxit; ut et simplicitatem columbae astutia serpentis instrueret, et rursum serpentis astutiam columbae simplicitas temperaret. Hinc est quod sanctus Spiritus praesentiam suam hominibus, non in columba solummodo, sed etiam in igne patefecit. Per columbam quippe simplicitas, per ignem vero zelus indicatur. In columba igitur, et in igne ostenditur : quia quicunque illo pleni sunt, sic mansuetudini simplicitatis inserviunt, ut contra culpas delinquentium etiam zelo rectitudinis accendantur. Sequitur: