monumenta.ch > Gregorius Magnus > 9
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, B, VIII. <<<     >>> X.

CAPUT IX. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

1 Per Heliu autem, qui rectis quidem sensibus loquitur, sed ad stulta elationis verba derivatur, persona uniuscuiusque arrogantis exprimitur. Multi namque intra sanctam Ecclesiam positi, recta quae sapiunt recte proferre contemnunt. Unde et divinae increpationis verbis arguitur, nec tamen pro illo sacrificium offertur; quia fidelis quidem est, sed tamen arrogans: per veritatem credulitatis intus est, sed per tumoris sui obstaculum acceptabilis non est. Hinc ergo increpatio redarguit, sed sacrificium non reducit; quia in ea quidem fide est in qua esse debuit, sed superna hunc iustitia increpans pro superfluis repellit. Unde et bene Heliu Latino sermone dicitur, Deus meus iste, vel Deus Dominus. Arrogantes enim viri intra sanctam Ecclesiam, quamvis Deum elate vivendo refugiunt, eum tamen veraciter credendo confitentur. Quid est enim, Deus meus iste, nomine dicere, nisi eum, cui credidit, aperta professione monstrare? vel quid est, Deum Dominum dicere, nisi hunc et Deum per divinitatem credere, et Dominum ex incarnatione perhibere?