monumenta.ch > Gregorius Magnus > 8
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, B, VII. <<<     >>> IX.

CAPUT VIII. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

1 Quia vero nonnunquam haeretici divinae gratiae largitate perfusi ad unitatem sanctae Ecclesiae redeunt, bene hoc ipsa amicorum reconciliatione signatur. Pro quibus tamen beatus Iob exorare praecipitur, quia haereticorum sacrificia accepta Deo esse nequeunt, nisi pro eis universalis Ecclesiae manibus offerantur; ut eius meritis remedium salutis inveniant, quam verborum iaculis impugnando feriebant. Unde et septem pro eis sacrificia memorantur oblata; quia dum septiformis gratiae Spiritum confitentes accipiunt, quasi septem oblationibus expiantur. Hinc est quod in Ioannis Apocalypsi per septem Ecclesiarum numerum universalis Ecclesia designatur. Hinc per Salomonem de Sapientia dicitur: Sapientia aedificavit sibi domum, excidit columnas septem. Ipso ergo sacrificiorum numero reconciliati haeretici, quid prius fuerint exprimunt, qui perfectioni septiformis gratiae non nisi redeundo iunguntur.
2 Bene autem tauros pro se et arietes obtulisse describuntur. In tauro quippe cervix superbiae, in ariete autem ducatus gregum sequentium designatur. Quid est ergo pro eis tauros arietesque mactare, nisi eorum superbum ducatum interficere; ut de se humilia sentiant, et post se corda innocentium non seducant? Cervice enim tumenti ab Ecclesiae unitate resilierant, et infirmos post se populos quasi sequentes greges trahebant. Veniant igitur ad beatum Iob, id est, revertantur ad Ecclesiam, et septenario sacrificio tauros et arietes mactandos offerant; qui ut universali Ecclesiae coniungantur, humilitate interveniente interficiant quidquid prius tumidum de superbo ducatu sapiebant.