monumenta.ch > Gregorius Magnus > 8 > 7
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, B, VI . <<<     >>> VIII.

CAPUT VII. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

1 Nam quia beatus Iob venturi Redemptoris speciem teneat, etiam nomine demonstrat. Iob quippe interpretatur dolens. Quo nimirum dolore, vel Mediatoris passio, vel sanctae Ecclesiae labor exprimitur, quae multiplici praesentis vitae fatigatione cruciatur. Amici quoque eius ex vocabulo nominis meritum suae indicant actionis. Nam Eliphaz Latina lingua dicitur Domini contemptus. Et quid aliud haeretici faciunt, nisi quod, dum falsa de Deo sentiunt, eum superbiendo contemnunt? Baldad interpretatur vetustas sola. Bene autem omnes haeretici in his quae de Deo loquuntur, dum non intentione recta, sed appetitione temporalis gloriae videri praedicatores appetunt, vetustas sola nominantur. Ad loquendum quippe non zelo novi hominis, sed vitae veteris pravitate concitantur. Sophar quoque Latino sermone dicitur dissipatio speculae, vel speculationem dissipans. Mentes namque fidelium ad contemplanda superna se erigunt; sed dum haereticorum verba pervertere recta contemplantes appetunt, speculam dissipare conantur. In tribus itaque amicorum Iob nominibus, tres haereticarum mentium perditionis casus exprimuntur. Nisi enim Deum contemnerent, nequaquam de illo perversa sentirent; et nisi vetustatis cor traherent, in novae vitae intelligentia non errarent; et nisi speculationem bonorum destruerent, nequaquam eos superna iudicia tam districto examine pro verborum suorum culpa reprobarent. Contemnendo igitur Deum, in vetustate se retinent: sed in vetustate retinendo, pravis suis sermonibus speculationi rectorum nocent.