monumenta.ch > Gregorius Magnus > 7 > 5
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, B, IV . <<<     >>> VI .

CAPUT V. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

1 Student hostes, cum contra faciem veniunt, alios ex occulto transmittere, qui eo licentius pugnantis latus feriant, quo is qui pugnat intentius venientes hostes contra faciem aspectat. Igitur Iob, in huius certaminis bello deprehensus, suscepit damna, quasi hostes contra faciem; sustinuit verba consolantium, quasi hostes ex latere: sed in his omnibus circumacto gravitatis suae clypeo, ubique munitus astitit, undique venientibus gladiis vigilanter obviavit: amissam substantiam tacite despicit, carnem in filiis mortuam aequanimiter dolet, carnem in se percussam patienter tolerat, carnem in coniuge male suadentem sapienter docet. Super haec amici in asperam correptionem prosiliunt; et pro sedando dolore venientes, vim doloris adiungunt. Omnia ergo machinamenta tentationum sancto viro vertuntur in augmenta virtutum. Per vulnera quippe probatur eius patientia; per verba vero exercetur eius sapientia. Ubique fortiter occurrit, quia et flagella robore, et verba ratione superavit. Amici vero eius, qui ad consolationem quidem veniunt, sed usque ad verba increpationis excedunt, ignorantia magis credendi sunt, quam malitia deliquisse. Neque enim tantum virum amicos iniquos habuisse credendum est: sed dum discernere causam flagellorum nequeunt, in culpam dilabuntur.
2 Percussionum quippe diversa sunt genera. Alia namque est percussio, qua peccator percutitur, ut sine retractatione puniatur; alia, qua peccator percutitur, ut corrigatur; alia, qua nonnunquam quisque percutitur, non ut praeterita corrigat, sed ne ventura committat; alia qua plerumque percutitur, per quam nec praeterita culpa corrigitur, nec futura prohibetur; sed ut, dum inopinata salus percussionem sequitur, salvantis virtus cognita ardentius ametur; cumque innoxius flagello atteritur, ei per patientiam meritorum summa cumuletur. Aliquando enim peccator percutitur, ut absque retractatione puniatur, sicut periturae Iudaeae dicitur: Plaga inimici percussi te, castigatione crudeli. Et rursum: Quid clamas ad me, super contritione tua? Insanabilis est dolor tuus. Aliquando peccator percutitur, ut corrigatur, sicut cuidam in Evangelio dicitur: Ecce sanus factus es, iam noli peccare, ne tibi deterius aliquid contingat. Verba enim salvantis indicant, quia peccata praecedentia habiti vim doloris exigebant. Aliquando quisque non pro praeterita culpa diluenda, sed pro futura vitanda percutitur; quod aperte Paulus apostolus de semetipso testatur, dicens: Ne magnitudo revelationum extollat me, datus est mihi stimulus carnis meae, angelus Satanae, qui me colaphizet. Qui enim non ait, quia extulit, sed ne extollat, aperte indicat quod percussione illa, ne eveniat, compescitur, non autem quae evenit culpa purgatur. Nonnunquam vero quisque nec pro praeterita, nec pro futura iniquitate percutitur; sed ut sola divinae virtutis potentia, ex amputata percussione monstretur. Unde cum Domino in Evangelio de caeco nato diceretur: Hic peccavit, aut parentes eius, ut caecus nasceretur? respondit Dominus dicens: Neque hic peccavit, neque parentes eius; sed ut manifestentur opera Dei? In qua manifestatione quid agitur, nisi ut ex flagello meritorum virtus augeatur; et cum nulla praeterita iniquitas tergitur, magna de patientia fortitudo generetur. Unde idem beatus Iob praefertur prius voce iudicis, et post manui committitur tentatoris: quem post flagellum Deus dum remunerans familiarius alloquitur, aperte quantum de verbere creverit indicatur. Amici ergo beati Iob, dum percussionum genera distinguere nesciunt, percussum pro culpa crediderunt: et dum Deum iustum in percussione sua conantur asserere, beatum Iob compulsi sunt de iniustitia reprobare; nescientes videlicet quod idcirco flagellatus fuerat, ut pro flagello eius divinae gloriae laus cresceret, non autem ut per flagella peccata quae nequaquam commiserat emendaret. Unde et ad veniam citius redeunt, quia ignorantia potius quam malitia peccaverunt. Quorum superbiam divina iustitia eo vehementer humiliat, quo nequaquam illos ad suam gratiam, nisi per eum quem despexerant, reformat. Valde quippe elata mens retunditur, si ipsi super quem se extulit supponatur.



Gregorius Magnus, Moralia in Iob, B, IV . <<<     >>> VI .
monumenta.ch > Gregorius Magnus > 7 > 5