monumenta.ch > Gregorius Magnus > 4
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, B, III . <<<     >>> V.

CAPUT IV. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

1 Sed iam nunc ipsum ordinem tentationis eius exsequamur. Inimicus saeviens, et sancti viri validissimum pectus debellare contendens, cunctas contra eum tentationum machinas erexit; abstulit substantiam, interfecit filios, percussit corpus, instigavit uxorem, amicos ad consolationem adduxit; sed in asperitatem increpationis excitavit: alium quoque amicum durius increpantem, in extrema et acriori invectione servavit, ut saltem crebrius feriendo cor attingeret, quod novo vulnere semper iteraret. Quia enim in saeculo potentem vidit, damnis substantiae eum moveri credidit, quem non concussum ex filiorum morte pulsavit. Videns autem quia ad augmentum divinae laudis etiam ex vulnere crevit orbitatis, petiit feriendam salutem corporis. Intuens etiam quia per dolorem corporis pervenire nequiverit ad passionem mentis, instigavit uxorem. Civitatem quippe, quam expugnare appetiit, nimis munitam vidit; et idcirco exterius tot plagas inferens, quasi foras exercitum admovit; animum vero uxoris in verbis malae persuasionis accendens, quasi intus civium corda corrupit. Ex bellis enim exterioribus discimus quid de interioribus sentiamus. Inimicus namque saeviens, et urbem circumfusis exercitibus vallans, si eius munimina invicta conspexerit, ad alia se pugnandi argumenta convertit, ut intus etiam quorumdam civium corda corrumpat; quatenus cum extrinsecus impugnatores admoverit, internos quoque habeat adiutores, atque increscente belli foras certamine, de quorum intus fide confiditur, eorum perfidia urbs destituta capiatur.
2 Itaque exterius quasi ariete constituto, murum civitatis istius tot ictibus perculit, quot vicibus adversa nuntiavit. Intus autem quasi civium corda corrupit, dum fortia urbis huius munimina persuasione destruere coniugis studuit. Foras itaque admovit impetum belli, intus venena consilii: ut tanto citius urbem caperet, quanto eam exterius interiusque turbaret. Quia autem nonnunquam plus conturbant verba quam vulnera, amicorum, ut dictum est, se linguis armavit. Qui quidem quia seniores erant, de eorum verbis minus fortasse doleri poterat. Heliu iunior subrogatur, ut sanctum pectus tanto acriori vulnere percuteret, quanto contra illud ictus brachii vilioris excitaret. Ecce ad feriendum invictissimum robur inimicus saeviens, quot tentationum iacula invenit; ecce quot obsidionum machinamenta circumposuit; ecce quot percussionum tela transmisit: sed in his omnibus mansit mens imperterrita, stetit civitas inconcussa.