monumenta.ch > Hieronymus > sectio 3 > 17
Gregorius Magnus, Epistolae, 14, EPISTOLA XVI. FELICIS MESSANENSIS EPISCOPI AD S. GREGORIUM. Quaerit de consanguinitatis gradibus in quibus nubere licet; de episcoporum vexatione a subditis, ac de ecclesiis quarum dedicationes sunt dubiae. <<<    

EPISTOLA XVII. AD FELICEM MESSANENSEM EPISCOPUM. Interrogatus respondet de consanguineorum coniunctione, de vexatione episcoporum a subditis, ac de dubia ecclesiarum consecratione. Segregari incorrigibiles, et synodum quotannis congregari praecipit.

1 Reverendissimo fratri Felici episcopo, Gregorius servus servorum Dei.
2 Caput nostrum, quod est Christus, ad hoc sua membra nos esse voluit, ut per eius largam charitatem et fidem unum nos in se corpus efficeret, cui ita nos adhaerere convenit, ut quia sine ipso nihil esse possumus, per ipsum possimus esse quod dicmur.
3 Ab arce capitis res nulla nos dividat, ne ab eo, si membrum eius esse refugimus, relinquamur, et velut deiecti de vite palmites arescamus.
4 Ut ergo Redemptoris nostri habitaculum esse mereamur, in dilectione ipsius toto mentis studio maneamus.
5 Ipse namque ait: Qui diligit me, sermonem meum servabit, et Pater meus diliget eum, et ad eum veniemus, et apud eum mansionem faciemus (Ioan. XIV, 23).
6 Exegit ergo dilectio tua, frater charissime, ut ex auctoritate sedis apostolicae tuis deberemus consultis respondere.
7 Quod licet non prolixe sed succincte agere festinaremus, propter quasdam importunitates, quae nostris praepedientibus peccatis in nos supervenere, tuis tamen haec, per reliqua sanctorum Patrum instituta, studiis perquirere latius et investigare committimus.
8 Non enim potest mens at rita et oneribus atque importunitatibus praegravata tantum boni peragere, et libere de his loqui, quantum delectata et oppressionibus soluta.
9 Non ergo ista ob id praetulimus, ut haec et alia quae necessaria fore cognoverimus tuae sanctitati velimus denegare, sed ut quod hic minus invenitur latius perquiratur.
10 De tribus enim apostolicam sedem, in qua alitus es et edoctus, capitulis consulendam, praedecessorum tuorum sequens exempla, credidisti, id est de consanguinitatis coniunctione, et de vexatione episcoporum a subditis, et de ecclesiarum dubitatione consecrationum.
11 Quod autem scripsi Augustino, Anglorum gentis episcopo, alumno videlicet, ut recordaris, tuo, de consanguinitatis coniunctione, ipsi et Anglorum genti, quae nuper ad fidem venerat, ne a bono quod coeperat, metuendo austeriora recederet, specialiter et non generaliter caeteris me scripsisse cognoscas.
12 Unde et mihi omnis Romana civitas exstitit testis, nec ea intentione haec illis scriptis mandavi, ut postquam firma radice in fide fuerint solidati, si infra propriam fuerint consanguinitatem inventi, non separentur, aut infra affinitatis lineam, id est usque ad septimam generationem, coniungantur; sed adhuc illos neophytos existentes saepissime eos prius illicita docere vitare, et verbis ac exemplis instruere, et quae post de talibus egerint, rationabiliter et fideliter excludere oportet.
13 Nam iuxta Apostolum, qui ait: Lac vobis potum dedi, non escam (I Cor. III, 2), ista illis modo, non posteris, ut supradictum est, temporibus tenenda indulsimus, ne bonum quod infirma adhuc radice plantatum erat erneretur, sed coeptum firmaretur, et usque ad perfectionem custodiretur.
14 Sane si in his secus quam debuimus aliquid egimus, non proterviae, sed commiserando actum esse cognoscas.
15 Unde et testem invoco Deum, qui cogitationes omnium hominum novit, cuius etiam oculis omnia nuda sunt et aperta.
16 Nam si ea destruerem quae antecessores nostri statuerunt, non constructor, sed eversor esse iuste comprobarer, testante Veritatis voce, quae ait: Omne regnum in seipsum divisum non stabit (Luc. XI, 17), et omnis scientia et lex adversus se divisa destruetur.
17 Ideoque necesse est ut omnes concorditer statuta sanctorum Patrum nostrorum teneamus, nihil videlicet per contentionem agentes, sed, ad omne studium bonae devotionis unanimes, divinis et apostolicis constitutionibus auxiliante Domino pareamus, (Vide. l. XI, ep. 64.) O quam bona est charitas, quae absentia per imaginem praesentia sibimetipsis exhibet per amorem, divisa unit, confusa ordinat, inaequalia sociat, imperfecta consummat! quam recte praedicator egregius vinculum perfectionis vocat (Coloss. III), quia virtutes quidem caeterae perfectionem generant, sed tamen eas ita charitas ligat, ut ab amantis mente dissolvi iam nequeant.
18 His rite perpensis, charitative iam dictis indulsi, nec praeceptum dedi, sed consilium; nec regulam in his posteris ullis tenendam tradidi, sed de duobus periculis quod facilius sit vitandum ostendi.
19 Si igitur in rebus saecularibus suum cuique ius et proprius ordo servandus est, quanto magis in ecclesiasticis dispositionibus nulla debet induci confusio, ne ibi discordia locum inveniat, unde pacis debent bona procedere? Quod hac ratione servabitur, si nihil potestati, sed totum aequitati tribuitur.
20 Quapropter multum cor nostrum magnitudini vestrae congaudet, quod sic vos in vestris actibus studiosos invenimus, ut vos et nostri curam habeatis et talia sciscitando inquirere studeatis, quatenus talia vobis non solum apud homines gloriam, sed et apud omnipotentem Dominum praemia mercedis acquirant.
21 Caeterum super vexatione episcoporum, de qua nos consulere voluistis, scimus quia a nullis vita praesulum perturbari debet excessibus, quia valde indignum est ut hi qui throni Dei vocantur aliqua motione a regibus vel subditis turbentur.
22 Quoniam si David regum iustissimus in Saul, quem constabat iam a Domino reprobatum esse manum mittere non praesumpsit, quanto magis cavendum est ne manum detractionis aut vituperationis, sive indiscretionis aut dehonorationis, quidam mittant in unctum Domini, vel in praedicatores sanctae Ecclesiae, quia eorum vexatio sive detractio ad Christum pertinet, cuius vice in Ecclesia legatione funguntur? Unde summopere cavendum est omnibus fidelibus ne clanculo aut publice episcopum suum, id est unctum Domini, detractionibus aut vituperationibus dilanient, perpendentes illud exemplum Mariae, quia pro eo quod Moysi famulo Dei propter Aethiopissam detraxit, immunditia leprae multata sit (Num. XII).
23 Et illud Psalmistae: Nolite tangere christos meos, et in prophetis meis nolite malignari (Psal. CIV, 15).
24 Et in lege divina legitur: Diis non detrahes, et populi tui principi non maledices (Exod. XXII, 28).
25 Unde valde praevidendum est subditis tam clericis quam laicis, ne episcoporum aut praepositorum suorum vitam temere reprehendere audeant, si quid eos fortasse agere reprehensibiliter vident, ne unde mala redarguunt, inde per elationis impulsum in profundiora mergantur.
26 Admonendi sunt etiam ne cum culpas praepositorum suorum considerant, contra eos audaciores fiant.
27 Sed sic eorum prava apud semetipsos considerent, ut, divino timore constricti, ferre sub eis iugum reverentiae non recusent, quoniam facta episcoporum vel praepositorum oris gladio non sunt ferienda, etiam cum recte reprehendenda videantur; quoniam a praedecessoribus nostris et a reliquis multis sanctis episcopis statutum fore cognovimus, ut oves pastores suos non facile reprehendant, nec eos criminari vel accusare praesumant, quia cum in praepositos delinquimus, eius ordinationi qui nobis eos praebuit obviamus.
28 Unde Moyses dum contra se et Aaron conqueri populum cognovisset, ait: Nos enim quid sumus? Nec contra nos est murmur vestrum, sed contra Deum (Exod. XVI, 8).
29 Quapropter admonendi sunt subditi utrisque ordinis viri ut cum magistrorum facta conspiciunt ad suum cor redeant, et de eorum increpationibus non praesumant, quia non est discipulus super magistrum, nec servus super Dominum suum (Matth. X, 24).
30 De dedicationum vero ecclesiarum dubitatione, super qua inter caetera nos consulere voluistis, hoc vos rite tenere debetis quod ab antecessoribus nostris traditum accepimus, id est, ut quoties tam de baptismo aliquorum, vel confirmatione, quam de ecclesiarum consecratione dubitatio habetur, et nec scriptis nec testibus ratio certa habetur utrum baptizati vel confirmati, sive ecclesiae consecratae sint, ut baptizentur tales ac confirmentur, atque ecclesiae canonice dedicentur, ne talis dubitatio ruina fidelibus fiat, quoniam non monstratur iteratum quod non certis indiciis ostenditur rite peractum.
31 Haec nos adminiculante divina gratia ita tenere cupimus, vobisque, ut postulastis, tenere et docere mandamus, et ea quae a sanctis Patribus ante nos sunt statuta non proterve irrumpere, sed fideliter servare optamus.
32 Unde Redemptoris nostri misericordiam exoramus, ut sua vobis in omnibus gratia suffragetur, et effectu implere vos tribuat quod velle concessit, quia in hac re tanto commoda retributionis accrescunt, quanto et studium laboris augetur.
33 Progentem vero suam unumquemque de his qui fideliter edocti sunt, et iam firma radice plantati stant inconvulsi, usque ad septimam observare decernimus generationem.
34 Et quandiu se affinitate agnoscunt propinquos, ad huius copulae non accedere societatem praesumant, nec eam (Grat., c. 35, q. 2, et 3. c. 10) quam aliquis ex propria consanguinitate coniugem habuit, vel aliqua illicita pollutione maculavit, in coniugium ducere ulli profecto licet Christianorum vel licebit, quia incestuosus est talis coitus et abominabilis Deo, et cunctis bonis hominibus.
35 Incestuosos vero nullo coniugii nomine deputandos a sanctis Patribus dudum statutum esse legimus.
36 Ideo nolumus nos in hac re a vobis sive a caeteris fidelibus reprehendi, quia quod in his Anglorum genti indulsimus, non formam dando, sed considerando ne Christianitatis bonum quod coeperant imperfectum dimitterent egimus.
37 Paterna ergo vos dilectione salutantes, hortamur ut propositas opportunitate occasiones in vestra efficacia enixius elaborare debeatis, atque id modis quibus possibile fuerit omni studio agere contendatis, quatenus praedicabile desiderium vestrum in auxilium omnium, adiuvante Domino, compleatis.
38 Nec hoc quoque in hac sollicitudinis parte relinquimus, quod omnes incestuosi a liminibus sanctae Ecclesiae sint separandi, quousque per satisfactionem precibus sacerdotum canonice eidem sanctae Ecclesiae catholicae reconcilientur.
39 Sunt enim mali segregandi a bonis, et iniqui a iustis, ut saltem rubore suo conscientias suas recognoscant, et convertantur a pravitatibus suis (Hincmar., de divortio Lotar. et Thetbergae, interrog. 5).
40 At si incorrigibiles apparuerint, segregentur a fidelibus usque ad satisfactionem, iuxta Salvatoris Domini sententiam, qua inter caetera de peccante in se fratre praecipiendo, ait: Si peccaverit in te frater tuus, corripe eum inter te et ipsum solum.
41 Si te audierit, lucratus eris fratrem tuum.
42 Si autem non audierit te, adhibe tecum unum vel duos, ut in ore duorum vel trium testium stet omne verbum.
43 Quod si eos non audierit, dic Ecclesiae.
44 Si autem et Ecclesiam non audierit, sit tibi sicut ethnicus et publicanus (Luc. XVII, 3; Matth. XVIII, 15, seq.).
45 His ergo et aliis multis sanctorum Patrum auctoritatibus segregandi sunt mali a bonis, ne pereant iusti pro iniustis, sicut scriptum est: Perit iustus pro impio (Isa. LVII, 1, sec. LXX).
46 Debet enim discretio semper fieri inter bonos et malos, sicut est inter haedos et oves.
47 Manifesta quoque peccata non sunt occulta correctione purganda; sed palam sunt arguendi qui palam nocent, ut dum aperta obiurgatione sanantur, ii qui eos imitando deliquerant corrigantur.
48 Dum enim unus corripitur, plurimi emendantur.
49 Et melius est ut pro multorum salute unus condemnetur quam per unius licentiam multi periclitentur.
50 Nec mirum si inter homines haec ratio custoditur, cum et inter iumenta hoc fieri persaepe cognovimus, ut ea quae scabiem aut impetiginem habere videntur separentur a sanis, ne illorum morbo caetera sana damnentur vel pereant.
51 Satius est ergo ut mali aperte corrigantur, quam pro illis boni pereant.
52 Unde volumus vos omnes in unum convenire episcopos, ut de incidentibus causis fiat disceptatio, et salubris de ecclesiastica observatione collatio, quatenus dum per hoc et praeterita corriguntur, et regulam futura suscipiunt, omnipotens ubique Dominus fratrum concordia collaudetur.
53 Cuius vobis adesse praesentiam, si haec observaveritis, scitote, quia scriptum est: Ubi fuerint duo vel tres congregati in nomine meo, ibi in medio eorum sum (Matth. XVIII, 20).
54 Si ergo dignatur adesse duobus vel tribus congregatis, quanto magis non deerit ubi plures conveniunt sacerdotes? Et quidem quia adhibendum bis in anno concilium Patrum sit regulis institutum, non latet.
55 Sed ne forte aliqua excusatio sit, semel decrevimus congregari, ut exspectatione concilii nihil pravum, nihil praesumatur illicitum.
56 Nam plerumque etsi non amore iustitiae, metu tamen examinationis abstinetur ab hoc quod omnium notum est posse displicere iudicio.
57 Hanc, frater charissime, observantiam nostris relinquendam posteris teneamus, et omnia quae ad eruditionem nostram sacris apicibus scripta sunt custodiamus, atque ad ea quoscunque possumus excitemus.
58 Certum quippe est quia si toto corde praeceptis salutaribus nos occupamus, omnem vitiorum labem effugimus, quia dum his quibus aedificamur innitimur, locum sine dubio deceptionis excludimus.
59 Quapropter oportet ut enixius in cunctis studiosos vos circa fratres atque subiectos ostendatis.
60 ut omnes cum quibus aliti estis, atque didicistis sanctae Romanae Ecclesiae praeceptionibus parere, apostolicae sedis praecepta multiplicare, apertissimeque nota facere agnoscant; quia quod specialiter tibi tuisque et fratrum tuorum charitati, ut tuae litterae innotuerunt, consultis scribimus, generaliter omnibus tenere mandamus.
61 Circa subiectorum autem actus fraternitas tua sit vigilans, ut vestrum illis exemplum instructio et vita magistra sit; linguae vestrae exhortatione discant quod metuant, et doceantur quod diligant; ut dum talenta credita cum lucro multiplicantur, in diem retributionis annuente divina gratia audire mereamini: Euge, serve bone et fidelis, intra in gaudium Domini tui (Matth. XXV, 21, 25.) Curam praeterea de omnibus quae vobis aliisque fratribus nostris, et generaliter cunctis, pro illicitarum rerum prohibitione scripsimus, habere vos per omnia cognoscamus, quia omni studio omnique adnisu necesse est ut fraternitatis vestrae vigilantia compleantur, atque illic omnia quae pro animarum scripsimus salute fideliter recenseantur; quatenus et vos per hoc vestrum zelum qualiter vobis illicita displiceant ostendatis, et nos utiliter providisse, qui vos ac vestram ad hoc prae caeteris personam elegimus, videamur.
62 Omnipotens autem Deus sua vos protectione custodiat, honoremque perceptum vobis omnibus servare concedat.
63 Amen.



Gregorius Magnus, Epistolae, 14, EPISTOLA XVI. FELICIS MESSANENSIS EPISCOPI AD S. GREGORIUM. Quaerit de consanguinitatis gradibus in quibus nubere licet; de episcoporum vexatione a subditis, ac de ecclesiis quarum dedicationes sunt dubiae. <<<    
monumenta.ch > Hieronymus > sectio 3 > 17