monumenta.ch > Hieronymus > bnf10439.39 v > sectio 16 > 15
Gregorius Magnus, Epistolae, 14, EPISTOLA XIV. AD FELICEM SUBDIACONUM. Ecclesiae sancti Pauli ad fovenda lumina amplos concedit reditus. <<<     >>> EPISTOLA XVI. FELICIS MESSANENSIS EPISCOPI AD S. GREGORIUM. Quaerit de consanguinitatis gradibus in quibus nubere licet; de episcoporum vexatione a subditis, ac de ecclesiis quarum dedicationes sunt dubiae.

EPISTOLA XV. AD ANTHEMIUM SUBDIACONUM. Exarchum temere loquentem moneat, et ipse per epistolam Romanorum malis speratum procuret levamen.

1 Gregorius Anthemio subdiacono.
2 Quia gloriam vestram fixam valde atque stabilem in suis esse moribus audio, multum laetificor, et sic vobis quae mihi displicent sicut speciali filio fiducialiter loquor.
3 Excellentissimus enim exarchus aliqua loquitur quae omnes qui illum amant ad inimicitias illius valeant provocare.
4 De qua re ei per latorem praesentium in excepto quae mihi visa sunt relegenda dictavi; quae, si placet, et vobis relegantur, ut sciatis quid ei de re eadem scribere debeatis.
5 Hic autem quanta necessitas, et quae nos mala constringant, et praesentis responsalis nostri relatione, et ex epistolis fratris et coepiscopi mei Mariniani potestis agnoscere.
6 Unde gloriam vestram decet studiose cogitare, quia nos de sapientia vestra magnam in omnipotente Domino fiduciam habemus, et ubi vos estis, illic causam negligi nullo modo credimus.
7 Ita ergo facite, ut confidentia nostra a sua certitudine non inveniatur aliena.
8 Gratia vos superna custodiat, et prospere agere omnia concedat.