monumenta.ch > Gregorius Magnus > 13
Gregorius Magnus, Epistolae, 14, EPISTOLA XII. AD THEODELINDAM LANGOBARDORUM REGINAM. Gratulatur de sociato catholicae fidei filio. Quod Secundo non responderit, causatur podagram. Habitam sub Iustiniano synodum mittit. Romanae Ecclesiae orthodoxiam tuetur. Regi de facta pace gratias refert. <<<     >>> EPISTOLA XIV. AD FELICEM SUBDIACONUM. Ecclesiae sancti Pauli ad fovenda lumina amplos concedit reditus.

EPISTOLA XIII. AD ALCYSONEM CORCYRAEUM EPISCOPUM. Beati Donati corpus in Cassiopi castro recondi sinat, salva Ecclesiae suae iurisdictione.

1 Gregorius Alcysoni episcopo Corcyrae.
2 Resipiscentibus fratribus et ad salubre se consilium convertentibus non est neganda benignitas, ne plus in episcoporum mentibus culpa videatur posse quam charitas.
3 Venientem igitur ad nos Petrum, Ecclesiae Euriae lectorem, cum scriptis fratris et coepiscopi nostri Ioannis, coram responsalibus dilectionis tuae suscepimus, atque eum post relecta scripta, quae detulerat, curae nobis fuit requirere si quid contra allegationem eorumdem responsalium tuorum haberet quod diceret.
4 Qui dum nihil sibi aliud iniunctum vel responsurum se penitus perhiberet, extra hoc quod episcopi ipsius epistola continebat, ea quae canonibus congruebant, Deo auctore, sine tarditate decrevimus.
5 Post longum vero tempus suprascriptus Petrus capitulare protulit, quod sibi datum a suo asserebat episcopo, et idcirco moras causa sustinuit.
6 Sed quia in eodem capitulari memoratus sperasse legebatur antistes ut in Ecclesia beati Ioannis, quae intra castrum quod Cassiopi vocatur est posita, sanctum ac venerabile corpus beati Donati habeat recondendi licentiam, paratum se esse inquiens dilectioni tuae, propterea quod tua probatur esse dioecesis, munitionem emittere nullum tibi ex hoc praeiudicium generari, petitionem eius sine effectu non praevidimus relinquendam, postquam ita sibi necessitatis tempore desiderat fieri consultum, ut Ecclesiae tuae iurisdictionem servare se in omnibus fateatur.
7 Hac itaque ratione permoti, fraternitatem tuam scriptis praesentibus adhortamur, ut sine aliqua mora, vel excusatione, in praenominata beati Ioannis Ecclesia recondendi suprascripti sancti venerabile corpus praebeat facultatem, ita sane ut prius scriptura interveniente te muniat nunquam sibi in antefata Ecclesia vel castro, sub quolibet argumento, aliquam iurisdictionem vel privilegium tanquam proprius episcopus vindicare, sed omne illic ius ac potestatem Ecclesiae tuae, quippe cuius est parochia, inviolabiliter custodire.
8 Pariter quoque te, sicut idem frater noster petiit, convenit respondere, ut tempore quo miserante Deo pace reddita illi ad propria fuerit revertendi licentia, antedictum venerabile corpus auferendi secum sine aliqua obiectione fas habeat.
9 Qua de re ne personale esse videatur quod geritur, et inveniri possit unde recidiva rursus excitetur contentio, etiam successores vestri in hac promissione pro conservandis omnibus sunt per omnia complectendi, quatenus huiusmodi praeveniente cautela, nec ille ibidem de caetero sibi quidquam in dioecesi tua contra aequitatem et sacrorum canonum decreta praesumat defendere, et ius Ecclesiae tuae ex huiusmodi concessione praeiudicium aliquod nulla unquam ratione sustineat (Vide sup. epp. 7 et 8.)