monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 19 > 1
>>> Gregorius Magnus, Epistolae, 14, EPISTOLA II. AD VITALEM DEFENSOREM SARDINIAE. De neglectis xenodochiis. De protegendis apud imperatorem Sardis. De quibusdam post lapsum ordinatis in abbates. De constructo in domo Pomponianae monasterio. De requirendis Ecclesiarum et monasteriorum rebus. De Ianuarii episcopi infirmitate, tempore sacrificii.

EPISTOLA PRIMA. AD PAULUM SCHOLASTICUM. Gratulatur tum de illius cum Leone episcopo reconciliatione, tum de zelo in maleficos.

1 Gregorius Paulo scholastico Siciliae.
2 Quanto nos gloria vestra tristes dudum effecerat, propter quod se adversus reverendissimum fratrem et coepiscopum nostrum Leonem querelas habere aliquas perhibebat, tanto eodem fratre nostro ad nos modo veniente cor nostrum gavisum est, quia in pristinam vos concordiam, Deo propitio, ad invicem rediisse testatus est.
3 Qui etiam inter alia bona quae in vestris laudibus referebat adiecit omnino vos in ultione maleficorum sollicitos ac districtos, sicut revera nobiles et Christianos oportuit, exstitisse.
4 Unde valde in nobis laetitia quam de vobis sumpseramus excrevit, quia illum vobis per hoc placabilem redditis contra cuius inimicos zeli vestri rectitudinem exercetis.
5 Praeterea gloriam vestram paterna dulcedine salutantes, hortamur ut quia satis est moribus vestris accommodum pacem diligere, reparatam inter vos gratiam nullius lingua perturbet, sed sic in vobis erga paternum amorem charitas ardeat, ut eam adversi flatus more flammae non exstinguant, sed augeant.
6 Nam et eumdem antedictum fratrem nostrum hortati sumus ut ita paternam vobis dilectionem impendat, quatenus reciprocum gloriae vestrae affectum non otiose, sed velut mutuum tanquam fenerator semper possit exigere.