monumenta.ch > Gregorius Magnus > 47
Gregorius Magnus, Epistolae, 13, EPISTOLA XLVI. AD IOANNEM DEFENSOREM. Dissolutos ac depravatos Capricanae insulae monachos in viam reducat. <<<    

EPISTOLA XLVII. AD THEODORUM CURATOREM. Petrum eiusque matrem amanter commendat.

1 Gregorius Theodoro curatori.
2 Postquam sic de gloriae vestrae sinceritate praesumimus, ut vestros vos credamus reputare qui nostri sunt, latori praesentium Petro, viro magnifico ad promerendum bonitatis vestrae gratiam hoc solum sufficere poterat, indicare quia noster est.
3 Sed quoniam paterna commendatio boni filii mentem solet semper accendere, paterna dulcedine salutantes, petimus ut memorato filio nostro, atque memoratae filiae nostrae gloriosae matri ipsius, patrocinii vestri gratiam o tendatis, eosque et illic positos tuitionis vestrae remedio foveatis, et venientes ad nos vestris subsidiis adiuvetis, quatenus dum ea quae gloria vestra ex se solet impendere, nostra benignius epistola interveniente, praestiterit, et ipsam rem consuetam videatur laudabiliter exhibere, et nos sibi pro sua bonitate gratiarum esse per omnia faciat debitores.