monumenta.ch > Hieronymus > sectio 19 > 46
Gregorius Magnus, Epistolae, 13, EPISTOLA XLV seu CAPITULARE PRIMUM. AD IOANNEM DEFENSOREM. Quid in Ianuarii, Malacitani episcopi, cuiusdam illius presbyteri, necnon Stephani episcopi causis inquirendum ac statuendum sit. <<<     >>> EPISTOLA XLVII. AD THEODORUM CURATOREM. Petrum eiusque matrem amanter commendat.

EPISTOLA XLVI. AD IOANNEM DEFENSOREM. Dissolutos ac depravatos Capricanae insulae monachos in viam reducat.

1 Gregorius Ioanni defensori.
2 Ubi canonicam districtionem culparum contra se qualitas excitat, postponere quae corrigenda sunt non debemus, ne dissimulatione vires dare pravis actibus, quos falce disciplinae resecare nos convenit, videamur.
3 Quia ergo pervenit ad nos monachos monasterii in Capricana insula, quae iuxta Maioricam insulam est posita, ita perverse agere, ac vitam suam diversis facinoribus submisisse, ut non omnipotenti Deo, sed antiquo se hosti, quod cum gemitu dicimus, ostendant potius militare, experientia tua, praesenti auctoritate commonita, ad praedictum monasterium accedere, et vitam moresque illic conversantium subtili studeat investigatione perquirere, et ita quaeque resecatione digna repererit, sicut canonicus ordo desiderat, congrua ultione corrigere, atque eos quae observare debeant informare, quatenus emendationis tuae modus, et istos ad viam rectae conversationis reducere, et te apud nos nullo modo valeat accusare culpabilem.