monumenta.ch > Gregorius Magnus > 39
Gregorius Magnus, Epistolae, 13, EPISTOLA XXXVIII. AD PHOCAM IMPERATOREM. Diaconi sui absentiam ingeniose excusat. Mittit Bonifacium. Adversus Langobardos auxilium implorat. <<<     >>> EPISTOLA XL. AD CYRIACUM PATRIARCHAM CONSTANTINOPOLITANUM. Hortatur ut pacis studio a superbo Universalis titulo abstineat. Commendat Bonifacium diaconum.

EPISTOLA XXXIX. AD LEONTIAM IMPERATRICEM. Gratulatur de adepto imperio. Divinam illi precatur gratiam. Romanam Ecclesiam commendat.

1 Gregorius Leontiae Augustae.
2 Quae lingua loqui, quis animus cogitare sufficiat quantas de serenitate vestri imperii omnipotenti Deo gratias debemus, quod tam dura longi temporis pondera cervicibus nostris amota sunt, et imperialis culminis lene iugum rediit quod libeat portare subiectis? Reddatur ergo Creatori omnium ab hymnidicis angelorum choris gloria in coelo, persolvatur ab hominibus gratiarum actio in terra, quia universa respublica, quae multa moeroris pertulit vulnera, iam nunc consolationis vestrae invenit fomenta.
3 Unde nobis necesse est omnipotentis Dei misericordiam enixius exorare, ut cor vestrae pietatis sua semper dextera teneat, eiusque cogitationes coelestis gratiae ope dispenset, quatenus tranquillitas vestra tanto rectius valeat sibi servientes regere, quanto dominatori omnium noverit verius deservire.
4 In amore catholicae fidei faciat defensores suos, quos fecit ex benigno opere imperatores nostros.
5 Infundat in vestris mentibus zelum simul et mansuetudinem, ut semper pio fervore valeatis et quidquid in Deo exceditur non inultum relinquere, et si quid vobis delinquitur parcendo tolerare.
6 Det nobis in vestra pietate Pulcheriae Augustae clementiam, quae pro zelo catholicae fidei in sancta synodo Helena nova vocata est (Act. 1 synodi Chalcedonensis).
7 Omnipotens Dei misericordia largiora vobis cum piissimo domino spatia vivendi concedat, ut quo vestra longius vita extenditur, subiectorum omnium consolatio validius confirmetur.
8 Rogare forsitan debui ut Ecclesiam beati Petri apostoli, quae nunc usque gravibus insidiis laboravit, haberet vestra tranquillitas specialiter commendatam.
9 Sed qui scio quia omnipotentem Deum diligitis, non debeo petere quod sponte ex benignitate vestrae pietatis exhibetis.
10 Quanto enim plus timetis Conditorem omnium, tanto amplius eius potestis Ecclesiam amare, cui dictum est: Tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam, et portae inferi non praevalebunt adversus eam.
11 Et cui dicitur: Tibi dabo claves regni coelorum; et quodcunque ligaveris super terram, erit ligatum et in coelo; et quaecunque solveris super terram, soluta erunt et in coelo (Matth. XVI, 18).
12 Unde nobis dubium non est quam forti amore ad eum vos stringitis, per quem solvi ab omnibus peccatis enixius desideratis.
13 Ipse ergo sit vestri custos imperii, sit vobis protector in terra, sit pro vobis intercessor in coelo, ut per hoc quod, relevatis duris ponderibus, in vestro imperio subiectos gaudere facitis, post multa annorum tempora in coelesti regno gaudeatis (Ioan. Diac., lib. IV, c. 22).