monumenta.ch > Beda Venerabilis > 1 > 16 > 38
Gregorius Magnus, Epistolae, 13, EPISTOLA XXXVII. AD IOANNEM PANORMITANUM EPISCOPUM. Pallii usum concedit. <<<     >>> EPISTOLA XXXIX. AD LEONTIAM IMPERATRICEM. Gratulatur de adepto imperio. Divinam illi precatur gratiam. Romanam Ecclesiam commendat.

EPISTOLA XXXVIII. AD PHOCAM IMPERATOREM. Diaconi sui absentiam ingeniose excusat. Mittit Bonifacium. Adversus Langobardos auxilium implorat.

1 Gregorius Phocae Augusto.
2 Considerare cum gaudiis et magnis actionibus gratiarum libet quantas omnipotenti Domino laudes debemus, quod, remoto iugo tristitiae ad libertatis tempora, sub imperiali benignitatis vestrae pietate pervenimus.
3 Nam quod permanere in palatio, iuxta antiquam consuetudinem, apostolicae sedis diaconum vestra serenitas non invenit, non hoc meae negligentiae, sed gravissimae necessitatis fuit, quia dum ministri omnes huius nostrae Ecclesiae tam contrita asperaque tempora cum formidine declinarent atque refugerent, nulli eorum poterat imponi ut ad urbem regiam in palatio permansurus accederet.
4 Sed postquam vestram clementiam, omnipotentis Dei gratia disponente, ad culmen imperii pervenisse cognoverunt, ipsi quoque suadente laetitia ad vestra vestigia venire festinant, qui prius illuc accedere valde timuerant.
5 Sed quia eorum quidam ita senectute sunt debiles, ut laborem ferre vix possint, quidam vero ecclesiasticis curis vehementer implicantur, et lator praesentium, qui primus omnium defensorum fuit, bene mihi ex longa assiduitate compertus est, vita, fide, ac moribus approbatus, hunc aptum pietatis vestrae vestigiis esse iudicavi.
6 Unde eum, auctore Deo, diaconum feci, et sub celeritate transmittere studui, qui cuncta quae in his partibus aguntur, invento opportuno tempore, valeat clementiae vestrae suggerere.
7 Cui rogo ut serenitas vestra pias aures inclinare dignetur, ut tanto nobis valeat celerius misereri quanto afflictionem nostram verius ex eius relatione cognoverit.
8 Qualiter enim quotidianis gladiis et quantis Langobardorum incursionibus ecce iam per triginta quinque annorum longitudinem premimur, nullis explere suggestionis vocibus valemus.
9 Sed in omnipotente Domino confidimus quia ea quae coepit consolationis suae nobis bona perficiet; et qui suscitavit in republica pios dominos, etiam exstinguet crudeles inimicos.
10 Sancta itaque Trinitas vitam vestram per tempora longa custodiat, ut de bono vestrae pietatis, quod tarde suscepimus, diutius gaudeamus. (Ioan. Diac., lib. IV, c. 21.)