monumenta.ch > Gregorius Turonensis > sectio 4 > 35
Gregorius Magnus, Epistolae, 13, EPISTOLA XXXIV. AD PANTALEONEM NOTARIUM. Quod ad iustam mensuram modium quo Ecclesiae coloni frumenta dabant redegerit laudat. Iubet perceptam ex iniusto modio pecuniam colonis pauperioribus secreto distribui. <<<     >>> EPISTOLA XXXVI. AD CHRYSANTHUM SPOLETANUM EPISCOPUM. Habitantes cum extraneis mulieribus Nursinos sacerdotes coerceat.

EPISTOLA XXXV. AD CATULUM ET ROMANUM. Optatum defensorem in amovendis a sacerdotum contubernio extraneis mulieribus adiuvet.

1 Gregorius Catulo, Romano, et Vintarith.
2 Pervenit ad nos quod qui sunt in sacro ordine constituti in territorio Nursino cum mulieribus extraneis habitent.
3 Quod quia grave et valde indecens est, Optato defensori praecepimus ut eos debeat adhortari, quatenus, si ita est, nullus eorum cum extraneis mulieribus de caetero audeat habitare.
4 Quod si forte adhortationem eius neglexerint, hoc quoque ei iniunximus, ut ad notitiam fratris et coepiscopi nostri Chrysanthi illud perducere debeat, dummodo per illum corrigat, aut cum eius auctoritate praedictus defensor studeat emendare.
5 Et ideo magnitudo vestra in hoc capitulo, sicut eam condecet, concurrat, atque eumdem desuper fratrem habeat in omnibus commendatum, ut vobis solatiantibus et quae ei iniuncta sunt salubriter expleat, et in aliis contra rationem laborare non valeat.